Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

4. Adalékok a felsőmagyarországi ev. egyház történetéhez. Földváry László

ipsius solicitudine et solertia requirit. Cui quidem his cunctis praestandis, ne vires debitae, ne justa etiam potestas et com­moda auctoritas desit: universam omnium Ordinum hujus nostri Comitatus Communitatem monemus, praeceptumque sin­gulis esse cupimus, ut ad suggerenda Christi Ecclesiae debita et idonea subsidia, postulante adhortante et urgente moderno et futuro Defensori, omni posthabita excusatione et retinentia, praesentem promptitudinem et alacritatem Universi exhibere, prospicere quoque sincerae Religionis incolumitati ita velint, ne praeda hostibus permittatur. Si qui vero his Decretis nostris resisterent, et contuma­ces esse pergerent, aut requisiti a Domino Defensore ad auxilia et subsidia ferenda immorigeros se declararent: extunc de facto, secundum demeritum quisque suum, processu, Articulo­rum novissimorum de violentiis editorum observato, puniatur, apellatione in Comitatum, sed non ultra permissa, ac executio­nem superinde ipse Dominus Defensor exequi ac peragere, partim Ecclesiae, partim Domino Superattendenti et Domino Tutori cedendam, vigore saltim praesentium, Semper possit ac valeat. In cujus rei constitutae fidem et firmitudinem, Comitatus nostri usuale et Authenticum sigillum apprimi volenter cura­vimus. Factum in Lossontz loco et tempore Congregationis nostrae Generalis. Die 2 Maii Anno Domini Millesimo Sex­centesimo undecimo. Sigismundus Balassa, Vice-Comes. (L. S.) Titulus: Admodum Beverendő et Clarissimo Viro, Domino Samueli Melikio Antistiti Ecclesiae Brezno-Banyensis vigilan­tissimo, necnon Superintendenti Ecclesiarum Comitatus Thuro­tziensis, Zoliensis, Neogradiensis et Hontensis solertissimo, Domino Affini et Fautori colendissimo. III. Projectum circa restaurationem Status Ecclesiastici. I. Solius Dei gloriae et Ecclesiae Salutis caussa! Quod Ecclesia Augustano-Evangelico-Christiana, propter vicissitudines, quibus in hoc Regno Hungáriáé passim subji­citur deplorandis fatis, praesertim hoc verum statu concla­mato, adeo exposita sit, ut non aberraverim, si eandem cum Prophetis Juguriolo cucumeraris. Urbi devastatae, Populo pau­peri, speranti in nomine Domini, ac cum Christo pusillo gregi,

Next

/
Thumbnails
Contents