Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

quantustu (etiam apud nos) es, molestiam facessere extreme temerarium esse. Verum ipse regessit, te, olim Papae, sub scholae Papensis rectorum omnium, etiam post tristia fata; (absit dicto invidia) longe celeberrimo Domino Paulo Seraphino meum filium, hoc est, scholae eiusdem alumnum extitisse, meoque nonnunquam alloquio svaviter usum fuisse. Et quidem hoc ipse asseveravit se ex tuomet ore audivisse. Quo audito, factus sum in ad te scribendo, animo erectior. Et si enim ego ob memóriáé fugacitatem, vultus tui distincte meminisse non queam, nihil • tamen dubito, quod tua phantasia (quae trium sensuum interiorum secundus esse perhibetur); vultus mei imaginem sibi eo tempore impressami, ita fideliter custo­dierit: ut tu me, de facie, longe distinctius noveris, quam ego te, et si tunc iuvenili in aetate constitutus, aliquo me in precio habuisti (ut certe habuisti) treseente iam, Dei gratia,' in te. una cum aetate, et iudicio, et etiam auctoritate non tantum me, verum etiam alios Christi Domini servos, maiori in precio habendos non scias modo ; sed etiam reipsa habeas. Gratulor itaque tibi, optime Peczvaradi, quod Deus pauperem, te, ex pulvere vulgi erectum, ovibis suis rationalibus pabulo vitae pascendis gratiosé praefecerit. Gratulor tibi et quidem impense, brabantae vero altissimo gratias immensas ago, qui te, cha­rismatibus spiritus sancti elimando et exornando, tarn utile ecclesiae suae effecerit -organon, ut pro evangelica veritate, exiguus David, contra vastum Goliathum, pugilem agCre- illus­tremque magno bonorum omnium applausu, de eo victoriam ita potueris reportare: ut Deum, suam veritarem tuam per infirmitätem perfecisse nemo piorum non videat, .nemo impi­orum non invideat. Gratulor, iterum atque iterum gratulor tibi, quod ea nominis celebritate, in ecclésia Christi splende­scas, qua amicis maximé autem orthodoxae fidei domesticis, ope tua indigis, et ad te confugientibus, in iis, quae officio tuo sunt analoga, possis inserviendo prodesse. Eam ob rem, ego, et petitioné Domini Basilii haud iniqua expugnatus, et tua incomparabili pietate fretus, tenoré praesentium, hoc unum, a Dominatione tua Veneranda confidenter peto, ut Dominus Basilius, illám pecuniae mendicando conflatae summulam, quam spe in Transylvaniam a nobis commigrandi (cuius suae inten­tionis de statione inhibitione presbyterii nostri generali in synodo, fűit deturbatus) apud tuas manus fideles, ante biennium deposuerat, praesentis ad vos transitus occasione, citra taediosam prorogationem, citra et contra damnosam alicuius illegitime impetentis arestationem, abeademtua pietate, rehabere, secumque pro suis, qui paupertate conflictanti, alendis, bono queat omine

Next

/
Thumbnails
Contents