Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

reportare. Qua in re, si praesentis meae sementis, idem Dominus Basilius, laetus in benevolentiae tuae agro, fruges demessuerit, hoc est, has meas literas suo, apud te pondere non caruisse expertus fuerit: liquidum candidi tui in me affectus testimonium abste editum esse gaudebo, idque in similibus, suo tempore, occasione requirente, animi gratitudine promereri studebo. De meo in spe, in communi venerabilis nostri districtus ecclesiarum statu, viva voce, per ipsum Domi­num Basilium Dominatio tua Veneranda poterit et fuse et luculenter condoce fieri. His, te, dilecte mihi in Domino frater, una cum tuis paternae eius Dei commendo protectioni, cuius electi, virtute per fidem custodiuntur ad salutem: qui te, contra inferni folles et squammas, in ecclesiae suae emolu­mentum, tanquam sagittam tersam in sua pharetra abdat (Esai. 49. 2.), protegat, et diutissime conservet. Datum in Kiskomar, Confinio hostium nominis christiani excursioni ex­positissimo, 10. die Januarii. Anno 1636. Venerabilis tuae Dominationis amore vere fraterno in Christo prosequens Joannes Paulides Canisaeus, ecclesiarum orthodoxarum in Hungáriáé superioris Comitatibus Cis Danubianis existentium episcopus. Jegyzet rajta: Paria literarum ad Venerabilem Dominum, Petrum Peczvaradi scriptarum. Az egész Kanizsai írása. Kanizsai Pálfi Jánosnak a dunántúli reform, egyház­kerület levéltárában levő eredeti leveleskönyvéből közli Thury Etele.

Next

/
Thumbnails
Contents