Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

P. S. Dominus Georgius Thury promiserat mihi aliquid tritici subsidii, similiter Dominus capitaneus vestri praesidii, Rogo te, ut eos adeas, meaque voce monens, ut homines suos hac de re instruant, per quos ad me eorum promiserum per­veniat. Iterum vale ! Kívül: Doctissimo, humanissimoque viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ministro ecclesiae Papensis fidelissimo, et districtus eiusdem seniori vigilantissimo: filio suo, in Domino amanter colendo. 42. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem dico plurimam! En, fili charissime, remitto tibi descriptos et perlectos articulos diaetae Posoniensis. Utinam Deus omnium finem optatissimum nobis spectandum concedat, in sui nominis glóriám, conservationem dulcissimae nostrae patriae, et aedificationem ecclesiae! Nec dubito imo spero Deum omnia in bonum diligentium se convertere, sit nomen eius benedictum. Rumores, qui nostras diverberant aures. qualescunque sint, scio tibi aeque notos esse. Si praeter otto­mannici imperatoris certissimam expeditionem (opinor ut litem litigantium ferro dirimat) aliquid homines nostris auribus digni, id tu mihi proscribas. De Gedeoné nostrae gentis plane nihil audio, in retruso obscuroque angulo regionis. Nos illum ora­tionum nostrarum suffragio iuvemus, eventum Deo committen­tes. Nos valemus, te, ex animo, cum tuis, valere desiderantes. Ergo vale foelicissime, tuasque delicias, meae nomine sal­vere iubebis. Datae Veszpremii die Gregorii. Anno 1620. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus, superintendens. Kívül: Insignis eruditionis laude celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelis­simo, nec non districtus eiusdem seniori vigilantissimo etc. fratri in Domino filii loco observanter colendo.

Next

/
Thumbnails
Contents