Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

43. Pathay István Kanizsainak. Tibi charissime, precor cum tuis omnibus, ea omnia, quae Charitas syncera iubet et sólet, fide coniunctis precari a Domino! Accepi literas tuas Francisco Nemesnépi creditas: res ipsius in quo versetur cardine ab eodem intelliges. Studiosos Nemet-Uyvarino vacua manu rediisse doleo sane non medio­criter: en florenum integrum quam frustra proiecerim in gré­mium inique laborantium! Typographus forsitan in crumenam ex vulpina pelle consutam misit pecuniam a vobis acceptam : utinam fallar hac opinione! Metuo, mi fili, ne intentio nostra. de synodo cogenda, impediatur, vei in fumum ire cogatur. propter rumores istos, qui iam increbescunt de statu regni­colarum. Verum, sub feliéi spe pergendum esse censeo in proposito. En mitto ad te subsignatam papyrum, in qua con­vocatorias tuis et Domino Casparo mittendas conscribas. Nam ego plane nullám reperio viam Domini Caspari certificandi. Nos valemus, Deo sint laudes, ut tu, cum tuis, felicissime et diutissime valeas, praecor ex animo. Delitias tuas senectutis meae solatium salutat osculo charitatis. Datum Veszpremii 24. Augusti. Anno 1620. Fráter in Domino, et amicus sine dolo Stephanus Pathaynus, superintendens. Kívül: Eeverendo, et summae eruditionis laude ornatis­simo viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, nec non eiusdem districtus seniori vigilan­tissimo etc. Domino, fratri in Christo, filii loco colendo. 44. Pathay István Kanizsaihoz. Salve charissime! Felix initium utilissimam continuationem, et faustissimum exitum praesentis anni, tibi cum tuis, praecor ex animo. Libentissime tecum unam atque alteram horam col­loquendo consumerem, si ego morbosae senectutis, tu tuarum occupationum (quas et multas et serias esse non dubito) gravi­tate non impediremur, colloquerer inquam tecum, sane non de lana, ut aiunt, caprina, sed de rebus ecclesiarum, quarum ministri, non domini sumus, de celebrandae synodi loco et tempore. Num exspectandum patienter censeo, donec mihi Dominus commoditatem ad te veniendi indulgeat. Unum est,

Next

/
Thumbnails
Contents