Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
Kívül: Eximio Jesu Christi servo, Zeloque pietatis, et eruditionis laude ornatissimo viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, fidelissimo ecclesiae Papensis ministro, et seniori certarum ecclesiarum vigilantissimo ; fratri in Domino dilecto, et filii loco observanter colendo. 40. Pathay István Kanizsaihoz. Salve fili charissime ! Si salvus rediisti ex itinera Ultra Danubiano: tibi gratulor affectu sane paterno. Nihil mihi gratius feceris, quam si de fratrum statu, quem felicem audire percupio, aliquid ad me scripseris. Literas praeterea Urbani Textoris testimoniales, rogo expedias quam citissime, ac si potest fieri, per hos eosdem a quibus praesens hoc scriptum recipis, ad me deferri eures, ne diutius spem libertatis exspectando, occasiones növi coniugii, quasi prae manibus obversantes, magna omnium suarum rerum iactura, amittat. Nos valemus, laudetur Deus, vos valere cupientes. Salutat vitae meae solatium pectoris tui delicias christiani pectoris osculo. Ergo vivite fideliter diutissime ! Amen. Datum Veszpremii. 10. Septembris. Anno 1619. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Perdocto, humanissimo, ac in rem ecclesiae Christi nato viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, nec non districtus eiusdem seniori vigilontissimo etc. fratri in Domino, filii loco amanter colendo. • • • 4L Pathay István Kanizsaihoz. Salutem dico! Praeter spem meam accidit, ut in ipso profectionis momento certificarer, de transitu Domini Alexandri Hathalmi; atque ideo tecum pluribus agere nequeo. In quo statu sit negotium Martini Vincii, plane me latét, et miror. Te nihil ad me hactenus de eo seripsisse. Oro te, quam potes citissime, certiorem me facias, ut litigantibus cum eo, dum iuri faciendo, praefigere possim, eosque mature certificare. Bene vale cum tota tua domo. Datum Veszpremii 23. Novembris. Anno 1619. Tuns sine dolo Stephanus Pathaynus.