Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

tua efficaci opera, et fideli industria, ad Dominos seniores mature transmittendas, mittendas, mitto: tu enim ea coramo­ditate aliis longe instructiores. Literas quoque Körmendiensis ecclesiae una accipies, quas perlectas, ad Dominum Michaelem Caiűsaeum, quam potes citissime, perferri eures; ut intelligat. nostram de ipsius honesta promotione, diligentiam, non sine fructu, nec pede claudo procedere. Scribas etiam ad illum, ut acceptis tuis literis, nos de sua intentione certiores faciat, ut nos vicissim, ecclesiam de ministro sollicitam, mature edocere queamus. Dominus Stephanus Tholnaeus, Domini Petri defuncti senioris vicém gerat interea, dum in synodo, aliquis illi surro­getur: ergo unas, per duos adolescentes, si fieri aliter non poterit, ad eum mittas; reliquis ministris senioratui illi sub­iectis ipso communicet. Vale felicissime, et diutissime, honestam tuam coniugem, socia vitae meae salutat amicae charitatis osculo. Datae Veszpremii. 26. Julii. Anno 1619. Fráter in Domino, et amicus sine dolo Stephanus Pathaynus, superattendens. Kívül: Eximiae eruditionis laude, et pietatis zelo celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, ac eiusdemque districtus seniori vigilan­tissimo etc. Domino, fratri in Christo, filii loco amanter colendo. 39. Pathay István Kanizsaihoz. Iterum salve fili dilecte! Kamondius, tua voce, me salu­tavit: ago tibi gratias per christiana benevolentia. Ab eodem intellexi convocatorias tandem ad te pervenisse, iam sum querior. Eram enim sollicitus de eis : forsitan nunquam steri­lior occasio transmittendarum litterarum mihi obversata est. Tuas literas accepi quidem, sed iam fascem convocatoriarum, quibus et Körmendiensis ecclesiae literas adiunxeram obsigna­veram. Si typographus, ad te diverterit, quaeso. interroges, quanam de causa tarn diu differat libelli illius nostri impressio­nem, cum sua Magnifica illi libertatém, me praesente indul­serit: metuo sane, ne invidia alicuius mentem typographi, fune iniquitatis alio detorqueat; verum ego Deo hunc occulte uventem ignem exstingvendum committo. Te interim, cum tuis, optime valere cupio. Datum Veszpremii, ultima Julii. Anno 1619. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus.

Next

/
Thumbnails
Contents