Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
Dominus ut possim te cum tuis salvum et incolumem cum gaudio salutare. Ergo vale et diutissime et foelicissime. Amen. Datum Veszpremii 24. Április 1619. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis laude celebri viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo ac districtus eiusdem seniori vigilantissimo, Domino fratri in Christo, filii loco observanter colendo. 37. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem plurimam dico! Vestra fili charissime salute nihil audio libentius, itaque si vales tibi ex animo gratulor, ego ut per aetatem licet, vivo mediocriter, vivo autem libentius et laetis recepto meo Samuele, e faucibus mortis per Dei gratiam, duplici videor gaudio perfundi, quod sciam etiam a Jesuita pice esse immunitu. Adeo avidus est studiorum, ut iterum ad academiam Viennensem illectus dulcedine nec posse, nec debeo. Atque hac intentione illum ad te mitto, ut tua fideli industria interveniere bono alicui adiungatur, cuius auxilio intentionem suam foelicius et citius apprehendat, nec dubito quin fideliter et libenter adlabores. Vale foelicissime et diutissime una cum tuis nobis charissimis. Socia laborum vitae meae tuam coniugem salutat materno salutationis osculo. Datum Veszpremii. Dominica Trinitatis. Anno 1619. Tuus tourumque sine dolo Stephanus Pathaynus, superintendens. Kívül: Reverendo, summaeque eruditionis laude ornatissimo viro ; Domino Joanni Paulidae Kanisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, ac districtus eiusdem seniori vigilantissimo, Domino fratri in Christo, filii loco colendo. 38. Pathay István Kanizsaihoz. Charissime fili, salve plurimum! Si tu cum tuis omnibus, vales, vobis oppido gratulor: valeo et ego cum meis, laus sit Deo bonorum omnium largitori, quantum valetudinis mea haec tempóra indulgere solent. Convocatorias synodales, en ad te,