Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
27. Pathay István Kanizsaihoz. Charissime fili, salve plurimum; salva sit domus tua, et spiritus Domini sit dux tuorum laborum. Amen. Quibus me telis, per qualia sua Organa, et quam vehementer petat Satanas, ex his, quae tuis inclusa ad te mitto, literis intelligere potes. Arbitrabar me extra teli iactum esse in hoc angulo constitutum, sed vehementiori procellarum flatui sum, ut videó oppositus: Dominus omnia in bonum vertat, orandum est. Heri, tuis discedentibus studiosis, qui me tuo nomine salutatum diverterant cum literis Reverendi Domini Jacobi Aag, per pincernam hoc scriptum ad me misit Rabula, quem alit, fovet, et stimulat, ut coniicio, huius loci summus capitaneus : omnia fiunt ex instigatione Balasfii. Taceam adhuc, an respondeam, non satis videó. Perlectis et descriptis, si tibi ita fuerit visum, iterum ad me remittas velim, aut per hunc eundem Dominum Lazarem Etséri, aut per Studios. Nam, ut tibi gratificarer, et tuo, si quid tentandum esset, consilio aggrederer, ipsius Rabulae scriptum ad te misi, non reservatis paribus. Si vobis videtur, pueri alicuius nomine, respondendum ego dixerim. Nam ego inconveniens esse duco, in certaminis arenam cum puero isto descendere ; sine iactura autem nominis mei non arbitror me posse praeterire. Verum, ut omnia, in rem ecclesiae, felicius procedant: tu ipse quam potes, maturius ad me descendas. Metuendum enim est, ne exiguum hoc satanae semen, in validam excrescat arborem tentationum. Nos valemus, laudetur protector suorum Deus, te valere cum tuis desiderantes. Familia mea tuam, et coniugem Domini Seraphyni salutat amantissime, meo vero nomine et Dominum Paulum et vestram utriusque familiam salutes officiose. Datum Veszpremii 14. Mártii. Anno 1618. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis laude ornatissimo viro, Domino Joanni Paulidi Kanisaeo, fidelissimo ecclesiae Papensis ministro et ecclesiarum circumiacentium seniori vigilantissimo etc Domino, et fratri in Christo filii loco amanter honorando.