Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
28. Pathay István Kanizsainak. Doleo vehementer vicém Domini Jacobi, doleo etiam, quod hac occasione frustrati simus spe. Scripseram enim ad dominum capitaneum Kiskomaromiensem, vos hisce diebus ad eum cum legatione venturos: a quo hodie accepi literas, congratulatur vobis, et expansis ulnís praestolatur vestrum adventum. Verum cras, Deo volonte rescribam illi, et praereptam nobis occasionem aperiam: ideoque in aliud tempus reiiciemus perfectionem illám, quod etiam arbitror illi non ingratum futurum. Interea, nos ipsi data, vei quaesita occasione, conveniemus, et de commodiori tempore et liberiori occasione consultabimus. Lucae illi Homokio, cuius ad me literas misisti, rescribere non possum : fortassis aliquomodo ad meum adventum, ipsius negotium differri poterit. Si quid növi habes, quod me scire dignum putas, fac sciam: nihil audiam lubentius, quam salutem Domini magniíici et gratiosissimi nostri patroni. Nos valemus favente Deo, ut tu, cum tuis omnibus valeas felicissime, praecor ex animo. Saluto domum tuam, et Dominum Paulum Seraphyn. Datum Veszpremii 20. Maii. Anno 1618. Fráter in Domino, et amicus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Reverendo et eximiae eruditionis, ac verae pietatis laude celebri viro, Domino loanni Paulidi Kanisaeo ecclesiae Papensis ministro, et ecclesiarum eiusdem districtus seniori vigilantissimo etc. Domino, fratri in Christo filii loco amanter colendo. 29. Pathay István Kanizsainak. Salve charissime ! Bonus iste, a quo hoc scriptum accipis, venit ad me, tuo quidem nomine; sed tuis literis non munitus, licentiam impetraturus administrandi sacramenta. Meo iudicio, mi fili, quamvis videam illum esse avidum: aliquandiu concionendi exercitio detinendus est. Caeterum si qua posset ratione illi consuli, ut testem tibi aptiorem compararet, cogendus esset. Non convenit enim seculari habitu indutis, rem sacram peragere. Ministerio quidem nihil obest; sed contemptus personae, saepe se in ódium et taedium ministerii extendit. Metuo etiam, ne ab eis male audiamus, qui módis omnibus