Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

ut lecto meo chirographo ad me veniat, vei per literas doceat, is ad me non venit, unde non parum haesito de restitutione literarum. Papirus quam ad me misisti, mihi piacet, si mercator fuerit fidelis cui etiam precio comparabitur. De typographo nihil audio, quid agat, Dominus Beythe, mihi non constat, spero tamen me brevi accepturum ab eo literas. Super tua valetudine valde gratulor, precor insuper ut salvus et incolumis diu vivas, et debilem meam senectutem filiali tua íidelitate, dum vixero consoleris. Jucundissmum meae peregrinationis solatium, dilectissimam tuam coniugem, quam ego filiae loco amplector, resalutat fideli suorum servitiorum comendatione adiuncta. Ego morbidus et raucus vivo, spero meliora. Bene vale. Datae Veszpremii 30. octobris 1617. Amicus sine dolo Stephanus Pathaynus. Si te non piguerit, Dominum Krackaium meo, honestam ipsius coniugem meae nomine, sulates velim esse. Kívül: Reverendo ac in rem ecclesiae Christi nato, nec non merito suspiciendae eruditionis laude celebri viro, dominó Joanni Paulidi Kanisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, ac districtus eiusdem seniori vigilantissimo, dominó et fratri in Christo, filii loco amanter colendo. 26. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem plurimam dico ! Charissime fili domine Joannes ! Si frustratus fuero in deductione istius fasciculi ad coniugem domini Joannis Szili Komarominum permissi, rogo recipe in te curam eius perferendi, literae sunt involuta in eo quinque vide ut fideliter ad manus dictae mulieris pervenias. Bene vale, et me ut soles, ama. Datum Veszpremii 24. novembris Anno 1617. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Reverendo dominó Joanni Paulidi Canisaeo, ministro ecclesiae Papensis fidelissimo, filio suo charissimo.

Next

/
Thumbnails
Contents