Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
24. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem dico plurimam! Quod nihil de tua, tuorumque salute ad me scribas id in bonam partém interpretor, itaque vobis ex animo gratulor. Ego vero de meo status libenter scriberem sed duae me rationes ne laboréin aggrediar, prohibent una quidem magnitúdó sollicitudinis qua divexor, altera, quia me a te in his angustiis positum non arbitror iuvari posse, ferenda et gemenda sunt, quae amoveri nequeunt. Literas divortionales Wolphgangi Balassa cum tuis accepi, subscribendae essent ab aliisque senioribus si qua ratione id fieri posset, sed quis eos hoc tempore requirat? Nuper per generum meum dederam literas ad Dominum Basilium Viennam mittendas cum aureis tribus, cognosce abeo, quaeso an transmiserit, et me quam potes citius certiorem facias, ut vei in ea parte sollicitudine libereris. Si non transmisit, rogato illum diligenter, ut transmittat, quo citius eo gratius fecerit. Ego vivo, ut datur, vos vivite foelicissime et diutissime. Amen. Datum Weszpremii 27. Julii 1617. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Eximiae eruditionis laude ornatissimo viro, Domino Joanni Paulidi Kanisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, et seniori districtus eiusdem vigilantissimo, fratri in Domino, filii loco colendo et observando. 25. Pathay István Kanizsainak. Salutem plurimam dico ! Quod mihi bene precaris, non clubito quin animo charitatis plenissimo id facias, ago tibi gratias quas possum maximas, et precor ut tibi vicissim benedicat Dominus remunerator pietatis Amen. Mulier illa, cui literas tuas ad me tradideras maritum quidem suum a te discessisse coram te probavit, sed suae ipsius innocentiae testimonio non erat instructa, potuit enim illa disertioni occasionem dedisse. Cum haec üli refricare, respondebat sibi aptas esse portás ad alios sacerdotes confugiendi, si in nobis deficeret: fateor, indignabar impia eius responsione motus. Decisione suae causae ante vertit importunis et illicitis sponsalibus, quo suo facinore et temeritate rediti nostras leges non solum contemnere, sed etiam cogere, quod ego nulla ratione patiar. Dimisi ergo illám traditis literis ad ministrum Kenesiensem. Cui in iunxeram Egyháztörténeti Adattár. 5