Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905

3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele

legeritque nostras literas superintendentis partis Nadasdyus. Id quoque libenter a te cognovero, an emendaveris locum illum de quo altercabamur in hospito Kernend várából scribendum erat „Körmend városa vidékén" Praeterea mi fili! nuper accepi literas a meo fratre. Eor­meliensi, cui res ab eo scripta, rescribendum esse iubet citis­síino. Verum cui perferendas tradam literas nescio: tu et Dominus rector, cui tecum bene cupio ex animo, si tantum mecum faceretis gratiam ut unum ex vestris vei duos mitteretis studiosos, qui fideliter perferrent. nihil sane hoc tempore acceptius in me conferri posses. Petestis autem, si volueritis. Nec plane despero quin velitis, altas, si in vobis defecero, filium meum cum famulo et equius ablegandum "eo censeo. Si intenti apud vos fuerint, qui perferant, ante diem decimum proxime sequentem me certiorem facias. Si nulla princeps iüerit concipienda, de eo quoque doceri avide cupio. Bene diuque vale mi fili. Datum Veszprém 23. Mártii 1616. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus, manu citissima. Kívül: Reverendo, doctissimoque viro, Domino Joanni Paulidi Kanisaeo, ecclesiae Papensis ministro fidelissimo, filii loco colendo. 23. Pathay István Kanizsainak. Salutem plurimam dico! Ob inopinatam tabellarii pro­fectionem, cogor ad te breviter et abrupto scribere stylo, si me amas inclusas literas ad generum meum perferri eures, quod te facturum esse non dubito. Caeterum antequam insti­tutum iter ingrediaris, literas divortii Wolphgangi Balassa expedias, quas subiecto tuo chirographo ad me deferendas fideli tradas homini. Bene vale. Weszpremii 17. Maii. 1617. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus. Kívül: Reverendo Domino Joanni Paulidi Kanisaeo eccle­siae Papensis ministro fidelissimo, filio suo charissimo.

Next

/
Thumbnails
Contents