Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IV. Budapest 1905
3. Pathay István és Kanizsai Pálfi János levelezése. (1607—1636.) — Thúry Etele
21. Pathay István Kanizsainak. Salve plurimum mi fili! Ego, laudetur Deus, Salvus et incolumis ad desertam meam domum, perveni, vivo adhuc, ut datur. Si tu, cum tuis, vivis feliciter, gratulor tibi, atque ut adhuc vivas, et quidem diu vivas, precor. Fieri nulla ratione potest, ut ad futuram synodum adversantes provocemus, non enim possemus evitare molestos fratrum clamores, ergo ut et ipsi suum adiiciant calculum, et consilio (forsan enim pellent maiori prudentia) iuvent, differemus ad eorum praesentiam consultationem de ea re. Convoeatorias perferri mature eures, rogo ad fratres quoque meae inspectioni subiectos in districtu Veszpremiensi, exceptis vicinioribus, qui alternatim meam absentiam, sua praesentia suppleant. Filium meum Samuelem, extra meam spem, inveni Zetsenii apud suam Magnificam, et mecum est, ipsum quoque ad tempus synodi, mecum detinebo. Pecuniam Dominus Basilius ipsi a me eo fine traditam, ut nacta occasione, Viennam transmitteret, apud se conservet ad meum reditum. Filiolus domini Lengyel bene vivit in meo hospitiolo, offerre et commendare suae Magnificae non potui, propter absentiam ipsius doctrinam hodie speramus eam ad futuram. Bene vale, faxit Deus, ut me salvus incolumem, salutes. Datae Zalonakii 5. octobris. Anno Domini 1616. Tuus sine dolo Stephanus Pathaynus superintendens. Kívül: Praeclarae eruditionis laude cumulatissime ornato viro, Domino Joanni Paulidi Kanisaeo, Papensis ecclesiae ministro fidelissimo, nec non seniori circumiacentium ecclesiarum vigilantissimo, Domino fratri in Christo filii loco amanter colendo. 22. Pathay István Kanizsaihoz. Salutem Pathaynus suo Paulidi Salutem dico ! Quod amici de suis in primis audire gestiunt hoc accipe. Ego valeo, si tu cum tuis vales oppido gratulor. De reditu Domini Mathei Zana nihil audio, rogo té ut säe quam primum edoceas an reddiderit, qua fronte acceperit,