Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

Primum quidem, ut superomnes, tum ministros, tum ecclesias, iurisdictioni tuae subiectas, intendas id est vigiies. Secundo, ut intendas, id est vigiies supra, quem scilicet omnes alii ministri tibi subiecti vigilant; hoc est plus debeas vigilare, quam singilla­tim omnes nos tibi addicti, plus curras, plus soliciteris, quan­tumvis senex, et ut veteranus Christi miles exercitusque, duc­tor, cui iuventutem, eidem effectum etiam senium dedices, post labores exantlatos haud ingloriae placidissimam in Domino quietem quieturus. Haec ego tibi, non quasi ignoranti occino, verum ex officio, cum Dominus meam quoque tenuitatem et indignitatem tibi a latere constitutum esse voluit. Adversarii certe nostri non quiescunt. Silentio nostro in cuius religionis* nostrae et ecclesiarum abutuntur. Superinten­dens ipsorum (ut ex literis Rajkianis patet) non vocatus, ut fal lat, suaque lolia disseminet, accurrit; nos vero silemus quasi inori elinques: non accurrimus, ac si cruribus divarica­tis, monströse claudi essemus! Dices: Quin accurris tu? sine te, sane nunquam: tuum est praevet meum, si iubear sequi Item prae itaque, iussus sequar haud invitus. Si iubeas me, pater optime, ad te venire occasione possibili (nam ad impossi­bile nemo cogitur) veniam quam libentissime. Tibi in Domino, ut Superintendent! meo, parebo. Si iubeas me Ujvarinum lega­tione tua venire, abs te credentionali instructus, venire, morosa cervice, non detractabo. De literis istis Rajkianis, consilium tuum quod sit, audiam quam lubentissime. Ego sane cuperem et quidem apprime, conventum seniorum, et quidem omnium, primo quoque tempore celebrari, ut coniunctis votis et suffra­giis, de tanto negotio solidi aliquid decerneretur. Longioribus nunc logis, multis occupationibus occupatissimus, ad tuam pater­nitatem scribere supersedeo. Pastorum principem ardens invoco, ut tibi vires et valetudinem benigne indulgeat, qua deinceps quoque in eius gloriam muneri tuo satisfacere queas. Deus ipse, cuius virtus per infirmitatem solet perfici, per continuas imbecillis senectutis tuae infirmitates, virtutem suam, cum magno regni satanae dispendio, filii vero sui compendio per­ficiat, teque ante oculorum nostrorum obtutus, honore honoro, viridis de more smaragdi, virentem, diutissime conservet, et quidem cum svavibus senectutis tuae solatiis, divinitus tibi gratiose indultis, coniuge scilicet, et filiola dilectissimis, quas familiola mea, hoc est coniunx, partui vicinissima, dubio eventu valetudinaria, et filiolus, osculo sancto salutant, et vitae utri­usque felicitatis apprecatione impertiuntur. Papae, 13 die Januarii Anno 1626. Venerabilis Tuae Dominationis filiali obsequio colens Joannes Paulides Canisaeus.

Next

/
Thumbnails
Contents