Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)

N. B. Hoc anno, communi voto Clarissimus et Doctissi­mus Dominus Joannes Paulides Canisaeus, Német-Ujvarinum collocatus, deseruit ecclesiam Papensem, obtiniut ecclesiam et senioratum Német-Ujváriensem; cui successit in ecclesia Papensi Clarissimus Dominus Stephanus Pathainus, superintendens ; eius autem successor Venerabilis Dominus Emericus Grál, in ecclesia Veszpremiensi. 16. Pathai István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Pathainus suo Joanni Canisaeo Salutem ! Si vales, cha­rissime, tibi ex animo gratulor. Vivo et ego, laudetur Deus, ut sólet valetudo, senectutis lance metiri. Quia divina dispo­sitione nos, quorum vota coniuncta esse debent, corpore dis­iuncti sumus, ita ut charitatis (qua sola Christi fideles con­iunctos esse decet) officium coram exerceri nequeat, debemus beneficio et ministerio literaruin. defectum desiderii animorum supplere; interea autem, ne diu praesentiae quoque solamine destituamur, conveniendum esse duxi Papae, idque solis senio­ribus, quorum maximé interest, ut consultemus de statu et defcctibus ecclesiarum, de loco et tempore generalis synodi. Conveniemus ergo, Deo favente et iuvante, ad 18. currentis februarii. Hanc ob rem te quoque charissime, monitum et rogatum volo, ne ad constitutum diem adesse graveris. Scripsi ad dominum Petrum Briccium et dominum Szilágyium quoque, de hac eadem re, quos ut et tu moneas, tibique adiunctos tecum nobis visendos praebeas, rogo. Reliqua praesenti. Vale diutissime et felicissime cum tuis. Datum Papae 5. februarii 1627. Frater in Domino et amicus adoXoq Stephanus Pathainus. P. S. Bectorem scholae Vestrae, et ipsum Bantso, si tecum adduxeris, rem mihi gratam, ipsis utilem te facturam esse scias. Iterum vale. Kívül: Eximiae eruditionis laude Celebri Viro, Domino Joanni Paulidi Canisaeo, Német-Ujváriensis ecclesiae ministro fidelissimo, Districtusque eiusdem seniori Vigilantissimo etc. Fratri suo in Christo et Symmistae honorandissimo.

Next

/
Thumbnails
Contents