Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
3. Pathay István, Kanizsai Pálfi János, Alvinczi Péter, Csatári György, Samarjay János, Csene Péter és Pécselyi Király Imre ref. papok levelei 1620—1636. (Thúry Elemér)
reddere dignarer. Cui ut iusta petenti, salvo iure amicitiae nostrae deesse, ut non debui, ita nec potui. Quare mi domine Emerice, matrem tuam (praeterquam quod tuos, quos te in dies perpeti audit, manes perluget) belle valere, tuisque, vel si id fieri minus licet, tuarum literarum desiderio teneri, et quid de haereditate tua paterna, quam in promontoriis Peczeliensibus et Vaszeliensibus habes, statuas, num eam divendi, vel in usum tuum conservari velis, solicitam esse, tuis literis edoceri avere, certo scias. Et haec quidem de matre tua. Iam vero quod meum, et meorum concernit statum, laudetur Deus, pro ratione temporis moderni, non quidem ex omni parte beatus, attamen tolebilis est. Ex castris nostris Cis Danubianis (quae eo tempore ad Gunzium posita erant, sequenti vero die Sopronium versus sunt mota) die lunae proxime praeterito hoc est 6. septembris redii. De rege nostro serenissimo, num iam Posonio sit potitus, quia nihil certi audire possumus, si tu certi aliquid ad nos scripseris, rem longe gratissimam praestiteris. Eximios Jesu Christi servos, dominum Petrum Czene, Superintendenten!, affinem meum perpetim observabilem (quem nunc adversa valetudine conflictari audio) dominum Jacobum, collegam tuum, tuam item, et ipsorum familiam honestissimam, vitae utriusque felicitatis apprecatione impertior, osculoque sancto saluto, quos ut salvos et incolumes brevi mihi intueri detur. Omnipotens faxit, qui regit astra. Deus. His te, dilectissime Emerice, una cum tuis, quos tibi turn Deus, tum quos natura ipsa coniunxit, commendo eius Dei providentiae, cuius virtute electi, per fidem custodimur ad salutem. Papae 8. die septembris, Nativitatis Beatae Mariae sacr... Anno 1651. Dignitatem tuam Reverendam auimi sinceritate suspiciens Joannes Paulides Canisaeus minister ecclesiae Papensis. Kívül: Reverendo et Clarissimo Viro, Domino Emerico R. Peczelio, ecclesiae Comarinae ministro, nunc bellicos ob tumultus exulanti etc. Domino et fratri in Christo mihi perperim observandissimo. 9. Pathai István Kanizsai Pálfi Jánoshoz. Salutem et gratiam a Deo per Dominum precor ex animo ! Literas tuas, dilecte fili, et D. Tolnáéi accepi, legique non sine fraterna commiseratione; verum spes me fovet laetioris mes-