Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)
et debito effectui mancipentur justum omnino atque necessarium videretur. Quantum itaque ad statuta Dominorum Benefactorum mense Novembri anni 1722 per circulationem subscripta attineret, iisdem in his etiam circumstantiis ad omnia confirmatis unice observandum censeri, quod esto quidem vicissitudinaria annuatim inter D. Professores Rectoratus mutatio puncto primo praescripta haberetur, quia tarnen lex illa pro ratione afflicti ad tunc scholae status illius condita exstitisset, quo etiam de praesenti in meliorem ordinem jam reducto existente, accedente huc etiam eo, quod munere Rectoratus actu fungens Dr. Clar. Michael Szathmári pro perpetuo Rectore invitatus exstiterit, neque ullus metus praesumi possit, qui alterationem vicissitudinariam perpetuo ejusdem Rectoratui praeferendam svadeat, statum Rectoratus officio ejusdem Domini Clarissimi Michaelis Szathmári durante, ulterius etiam ad conformitatem priorum legum scholarium reducendum consultius esse judicatum est. Quoad punctum quartum conservandae communis harmóniáé interessé censeretur, siquilibet Dominorum Professorum certis facultatibus pertractandis intentus alter in alterius messem falcem suam non immitteret, ut itaque collisiones evitentur. incumbet Dominis Professoribus de facultatibus tractandis ad invicem convenire, ubi vero convenire non possent determinationi Dominorum Curatorum et Benefactorum omnino stare debeant. In puncto septimo quamvis series Alumnorum beneficiatorum scholarium nonnisi ad numerum septuagenarium restricta haberetur accedente nihilominus Dominorum Curatorum et Benefactorum gratioso patrocinio modernisque temporum circumstantiis uberiorem spem futurae melioris subsistentiae pollicentibus eorundem beneficiatorum numerum ad centenarum adaugeri. Quo vero ad statuta anno 1729 die 22. Junii hic in oppido S. Patak concinnata, etsi de reliquo per omnia coníirmata, puncto tarnen primo adnectendum esse censetur ne ullam etiam minoris momenti causam Senior cum suis citra scitum Rectoris Professoris revideat aut determinet, puncto vero quarto inserendum esse etiam saecularem curatorem, puncta autem octavum et nonum veluti ad factum oeconomiae spectantia eorsum releganda venire. Quantum ad oeconomiam Collegii instituendam prouti ab antiquo, ita etiam de praesenti conveniens omnino, imo