Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)
indispensabiliter necessarium fore judicatum est, ut curandis rebus oeconomicis praecipue autem ruralibus saecularis quidam constans et illis assvefaciendus, nec ut antecedaneis temporibus per alterationem Seniorum annuatim mutabilis praeficiatur; quo etiam íine pro tractandis et administrandis rebus iis, quae ad oeconomicam sive proventuum perceptionem, sive eorundem erogationem et distractionem pertinerent auctoritate Seniorum adhuc usque observata ulterius in priori statu relicta, pro munere provisoratus administrando denominatus jam antea Egregius Johannes Kováts ulterius etiam confirmatur, ea tarnen conditione, ut perceptione et erogatione proventuum scholarium qualiumcunque etiam in posterum penes Seniorem permanente, si quos utiles sumptus et expensas íieri debere dictus Provisor adverterit, insinuata apud Dominos ordinarium vel in casu urgentiori saltem vice-curatores talismodi necessitatis ratione, habitaque abinde commissione erga eandem sumptus a seniore expetat, quietantiam Literarum Commissionalium dorso inscribat, ac ab illis, quibus erogationes fecerit pro dandarum rationum facilitatione contraquietantiis suae securitati prospiciat, semetque dandis rationibus obnoxium sciendo, res suas ita moderabitur, ut eos etiam, quod rationes exigere intererit capacitare possit, ac debita modalitate consentare valeat. Reliqua autem, quae ad normám projectatas jam praevie oeconomias in effectum deducendi et proventus scholares ampliandi pertinerent, veluti nullis legibus circumscribi possent, ita prudentioribus et magis providis Dominorum Curatorum consiliis effectuanda relinqui. Quo vero ad sallaria Dominorum Professorum licet in projecti oeconomici pro ratione status scholae hujus per Dominos Benefactores accommodati puncto decimoquarto singulis Dominis Professoribus singuli ducenti Rhenenses floreni et cubuli tritici viginti deputati haberentur; observata tarnen antiquiori scholae hujus Dominorum Benefactorum benefundata pietate, qua publico providere volentes ad facilius consequenda magis idonea subjecta munificentiores esse voluerunt, ne de re literaria bene meritis hanc aetatem magis ingratam esse conquaeri valeatur habita reflexione etiam ad bene meritas Dominorum actu fungentium professorum personas, attentoque specialiter eo, quod Clarissimus Dominus Michael Szathmári e statu professoratus quieto, tranquillo et pacifico in statum scholae hujus turbulentum et confusum ex Transsylvania evocatus, zelo sopiendorum scholasticae juventutis dissensionum aestuans foeliciorem suam conditionem in hanc alterare retulerit, sallarium eorumdem, et quidem repetiti Domini Rectoris penes