Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)

9-no. Generales, ut praeattactum est, conservatores non ad alios quidem facile quilibet sibi persvadere poterit, quam publicos usus juxta exigentiam occurrentiarum percepta sua erogabunt, pro bono tarnen ordine servando, aeque quorundam in praesentia eo íine eligendorum computum de perceptis et erogatis inire non gravabuntur, qui pariter computus ei, cui principaliter negotia committentur, transmitti debebit, pro meliori tarnen esse generales conservatores, quid in cassa habeant"? correspondere semper poterunt. lü-mo. Si quidem certum sit quod imposterum quoque pro occurrentibus casibus apta subjecta expedienda sint ad Augustam Majestatis Sacratissimae Aulám, ex eo ad evertandas omnes confusiones, ut ejusmodi deputandi fl. rhenenses quatuor diurni loco praeter expensas itineris a parte complanandas habeant per praetitulatos Dominos adinventum est. V". A sárospataki kollégium pártfogóinak 1735 márcz. 15-én tartott gyűlése. Anno 1735 die 15 mensis Mártii in schola S. Patakiensi praesentibus ibidem tam ecclesiasticis quam et secularibus utriusque status Dominis ordinariis Curatoribus, utpote: Spec­tabili ac Generoso Domino Samuele Patay de Báj necnon Clarissimo Domino Daniele Héczei, Venerabilis tractus Zem­pléniensis constituto Seniore et Stephano Mihályi ejusdem Ven. tractus Notario, Perillustribus item et Generosis Dominis Ladislao Bárczay de eadem, Abrahamo Vay de Vaja, Stephano et Ladislao Máriássy de Márkusfalva, Francisco Soós de Sóvár, Georgio Király de Szathmár, discursuque super instituendo et servando sub benignissima Suae Majestatis Serenissimae pro­tectione rerum scholarium meliori ordine per Dominos utrius­que status Benefactores promoto existente : ex quo ad omnium notitiam clarum esset non defuisse ab antiquo quam plurimos ingenuos scholae huic Patronos et Fautores, qui florentem ornare, labantem tueri, ac pro exigentia rerum et circumstan­tiarum veluti opes et fortunas ita salutaria etiam consilia, in medium conferre pium salutareque existimarunt. Experimento sunt ad haec tam leges et statuta scholaria, quin et interimales ac pro ratione temporum interventae Dominorum Benefactorum quam plurimae dispositiones, quae veluti illis temporum circum­stantiis accomodatae sancte et illibate conservari deberent, ita in quantum modernis rerum circumstantiis vel non correspon­derent vel vero effectu adhuc destituerentur ut accomodentur,

Next

/
Thumbnails
Contents