Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)

solennibus Festis in alios usus jam ab antiquo practicatae fuissent, et vix sine aliqua difficultate variari posset, ibi eaedem publicationes aliis diebus Dominicas, juxta prudens ac zelosum locorum arbitrium deligendis, suppleri poterunt, quibus ecclesiatim statis temporibus ter in anno peractis, eo facta ac aeque vicibus tribus Ministri Ecclesiarum suis Senioribus vel Superintendentibus emersam summám, hi vicissim eo facto, totque vicibus erga quietantiam transponere generali conser­vatori elemozinae districtus illius, hi vero penes contraquietan­tiam ipsis datam recipére non graventur. Porro 6- to. Civitates ac oppida quoque in his piis conatibus promovendis suas indubie partes adimplebunt ac pariter prout ratione sui constitutivi facilius ac practicabilius utiliusque adinventum fuerit, tarn in communi, quam in individuo a per­sonis potioribus, ita et cehis ac aliis quibusvis contuberniis de anno in annum quantum offeretur, congeri ac conservatori elemozinae pro ratione civitatum ac oppidorum particulari vel generali administrari curabunt. Tandem 7- mo. In illis quoque comitatibus, ubi nobiles vel pauci vel nulli reperirentur, uti in Tholnensi et Baranyensi, in tan­úim, ut praevia de comitatensibus modalitás nulluni plane ibi usum habere posset, tarnen ecclesiae quam plurimae populosae, licet ex inferioris sortis hominibus constantes darentur per industriam Dominorum Seniorum ac ecclesiasticorum modus adinveniri poterit, ut proportionaticae quoque ecclesiae in sub­sidium publici boni concurrant, quod etiam piacidé, modo con­venienti, sine strepitu tempore publicationis praedeclaratae, tribus vicibus annuatim practicandae (si ita placuerit) nomine etiam totius ecclesiae, ubi vis tandem locorum secure ac com­mode offerri paterit, ac cum ea, quae ex tribus annuis publi­cationibus congeretur summa, medio Ministri loci cujuslibet Seniori tractus transmitti, pergens tunc conservatori generali erga quietantiam transponi. Quibus ita congestis ut 8- vo. De dispensatione hujus elemozinae nullis ansa ingratis sermonibus praebentur, ubivis aliquibus discretis viris computus cum conservatoribus ineundus concredatur, qui eruto ex Regestris introitu ac liquidata ex quietantiis generalis con­servatoris erogatione, conservatores absolvere poterunt quidem, sed totum computum modo offerenti ac debito sub subscrip­ticnibus propriis Submittent ei, cui principaliter vigilantiae intuitu universorum nostrorum negotiorum cura concredetur ea de causa, ut apprime constet, quantum ex diversis locis annuatim generalibus conservatoribus administratum sit. Qui etiam Egyháztörténeti Adattár. 3

Next

/
Thumbnails
Contents