Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.
2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)
Helveticae Confessioni addictorum, pro promovendis nostris instantiis conservanda Agentia ac aliis extraordinariis identidem occurrentibus expensis sufferendis, in evitabiliter necessariani, annuatim, ex eo, quo erga glóriám Dei consequenterque suam Religionen! zelo ferretur praestare lubens valeat, benevole inserere velit, praeparatum producant, dumque id circulariter peregerint, duo vel plura oblationis Regestri exemplaria praeparando: unum ei, cui ex potioribus ejusdem comitatus Evangelicis elemozinae conservatio concredetur ac incumbet, aliud vero vel plura pro directione sui apud se conservabunt secundum quod Regestrum. 2- do. Quovis anno eosdem qui oblationem fecerunt, circumeant ac eam ad se recipére intendant, locoque contra quietantiae per eosdem oíferentes Regestri exolutionem oblationis inscribi curent, congestam vero summám erga quietantiam conservatori elemozinae ejusdem comitatus assignent; qui 3- tio. Conservatores particulares in diversis comitatibus instituti erga quietantiam generali conservatori, in districtu Trans-Tybiscano ut et in partibus annexis existentes Perillustri ac Generoso Domino Samueli Patay de Báj, in Cis-Tybiscano vero Perillustri ac Generoso Domino Andrea (!) Dőry de Jóbaháza, in Districtibus autem Cis- et Trans-Danubianis Perillustri ac Generoso Domino Stephano Kenessey assignabunt. Praeterea 4- to. Requirendi eriint Domini Superintendentes et Seniores, ut pro eo zelo, quo erga Dornum Dei, si alii, certe ii eminentius ferri debent, aliquam ex consensu Fraternitatis ad singulos cujuslibet civitatis, oppidi, vel pagi Ministros (exceptis iis, quibus loca tam exiguae considerationis obtigerunt, ut vix iis intertenendis sufficiant) limitationem annuatim pendendam, prouti sine aggravio sui, hujus vel illius loci Ministrum ex reditibus suis annuis annuatim praestare posse conscientiose noverint instituere eamque modalitate ea, qua Dominis Superintendentibus et Senioribus commodius visum fuerit, incassatam generali conservatori quotennis erga quietantiam administrare non graventur. Ad haec 5- to. Conveniens est, ut communes ecclesiasticae necessitates primum in publicandis elemozinariis locum obtineant, unde tribus solennibus Festis annuis, ipsa die Festorum prima communes has ecclesiasticas necessitates publicare commodissimum foret, ita tarnen ut Dominica praecedente adhortatorio stylo, pathetico, sed pro facie rerum modernarum accommodato prudenti praemittatur, ubi vero publicationes in istis