Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

2. Adatok a XVIII. század első felében tartott református konventek történetéhez. (Zoványi Jenő)

motione instantiarum suarum in negotio Religionis institutarum cum requirentibus titulo discretionis nihil praetendet praeter taxám mandatorum ex Excelsa Cancellaria expediendorum, cujus quidem summae praescitae exolutionis a Spectabili ac Generoso Domino Andrea Dőry de Jobaháza obtinebit, cum sua dominatione de super correspondentiám instituturus. Pro hospitio praetitulatae suae dominationis ante hac jam appromissi floreni rhen. 100 absque ulteriori mora exol­vendi decernuntur. Cum autem tum exolvendae praescitae summae causa, tum etiam quoad promovendas instantias nostras maximé neces­sarium sit charitativum aliquod subsidium: ejusdem compor­tatio et conservatio, salva nihilominus pro constitutione unius cujusque comitatus quoad instituendas dispositiones auíhoritate permanente infrascripta decernitur modalitás. Quo in discrimine negotia evangelicorum versentur et quod unice post fundendas ad Deum ter optimum maximum preces ex instantiis nostris Suae Majestatis Caesareo-Regia clementiae ac aequanimitati substernendis, remedium vel tem­peramentum aliquod sperari valent, ad publicam plane notitiam constat in tanturn: ut quemadmodum calamitates nostrae in dies crescunt, ita sine interruptione quasi Suae Majestati Sacratissimae legalia precum nosfrarum momenta detegere debeamus. Hinc ut tantarum effectu instantiarum, vel saltem per totum non destituamur, moleque minimé obruamur, sumptus requiri. idque non nisi ex piorum ác Religionem Evangelicam amantium elemozina suppleri posse notorium est; unde elemo­zinae hujus congestionem ac conservationem suo modo et ordine fuisse quidem debuisse, sed non ubique ita uti debebat observatum esse percipientes, Evangelici Helveticae Confessioni addicti pro promovendis communibus instantiis hic Viennae concurrentes non íine eo, ut aliis absentibus gravibus viris imponere praesummant, vel modum iis, quibus ex ratione sui constitutivi practicabilitas magis constat, praescribant, verum per modum sincerae solum opinionis quali modo convenientius főre, ac cum majori fructu consinuari posse sperant, sequen­tibus eo quo decet affectu declarant: 1-mo. Ürdinetur aliquis activus ac zelosus in quibus libet comitatibus nobilis, vel si extensio Comitatus plurium necessi­tatem imponere videatur, pro ratione situationis plures, qui omnes in eodem degentes comitatu Evangelicos potiores seor­sive adeant, ac adhortando graves ingraentes nobis necessi­tates ac imminentes calamitates exponant, in simulque libellum eo íine: ut quis ? quantum ? ad conservatorium elemozinae

Next

/
Thumbnails
Contents