Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

8. A fancsali templomfoglalás 1775. (Domján Elek)

A FANCSALI TEMPLOMFOGLALÁS. (1775.) Succincta Delineatio actus circa Rom. Catholicor. Cam­panae et Crucis erectionem facti, penes nostrum Templum desolatum Fantsaliense. Templum illud nunc in ruderibus existens in flore dum fuisset, et ruinae proximum August. Confess. addictae Eccle­siae usibus Semper subservivisse, plus quam certum est, quod a memoria hominum longa continuaque Praxi, atque audito­ribus hodie dum viventibus, Grosa Dna Clara Vozar, Grosi quondam Dni Danielis Severiny Conthorali, Mathia Toth, Georgio Czerney incolis hujatibus, nec non multis extraneis in Eodem Sacra Evangelica frequentantibus probatur. Causae desolationis ejus temporum Revolutio, Pestis universaliter nimium grassans bellorumque motus sunt, quae Possessionem hominibus evacuavere, Templum ad rudera desolutum est. Praeterlapsis his malis populus tantisper recollectus Sacra in Eodem Evangelica continuabat. Sed postquam in ejus sinu Devotionem propter lapides super auditores ruentes amplius periculosum esset peragere, Coetus Evangelicus, ad hodiernum Oratorium transtulit Cultum, non tarnen jure ad Templum derelictum redeundi deposito, sicut Campanula penes id locuta Aug. conf. add. Ecclesiae usibus olim et nunc subserviens testatur. Ad illud Templum, quum post natum Christum Mille­simum, septingentesimum, septuagesimum quintum Annum, Mensis May diem nonum numeraret Christianitas, Forroviensis Dnus Plebanus Joannes Nepom. Androvits undecim incolis Forrovien. suis auditoribus cum instrumentis, ad fodiendum instructis stipatus venit, et per eos foveas, ad exturbationem usque pulverum demortuorum pro Campaniii et Cruce statuendis effodi curavit, atque sie Cruce primo elevata, demum Cam­panili, cui illico ipso authore campana quoque imposita est. Nos inferius consignati, quamprimum Dnus Plebanus Sepul­chretum, quo Templum cingitur, ingressus fuisset, accurrimus,

Next

/
Thumbnails
Contents