Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

8. A fancsali templomfoglalás 1775. (Domján Elek)

decenter ante omnia salutato, super occepto opere ab eodem Regium Mandátum exposcimus, quod quidem praesto se habere simulabat. eo tarnen destitutus compertus est. Urgemus ultro, sicut fassus erat idipsum sibi adesse, promeret demonstraret­que, respondit, se non indigere Mandato Regio, sed seipsum fore Mandátum Regium, atque Regem idem esse, quod ipse s;t. Cum itaque convicti fuissemus jam Dnum Plebanum nullo Mandato Regio praemunitum existere, quin potius auctoritate propria occeptam operám continuare intendere, ego Michael Petrisch Ludimagistrum ord. ágens, Dnus Nicolaus Severiny, tum Perill. Dni Michaelis Jób Fantsaly Provisor, sui Dni Prin­cipali nomine, Joannes Rusznák tunc Oeconomus aulicus suae Prrllis Dnae Elizabetha Dobay absentis in persona, ex Coetu nostro Evangelico Andreas Salak, Joannes Lénárth, Andreas Amrisko, Michael Getso, totius Communitatis Evangelicae os, solleniter, ad raucedinem usque super hoc nobis illatáé violen­tiae genere protestati sumus, Illudque Suae Sacrrimae Majestati Mariae Theresiae Regináé nostrae Clementissimae illico reprae­sentaturos nosmet declaravimus. Dnus Plebanus tarnen tantas nostras Protestationes nihil moratus (Perillustribus Dnis Stephano Putnoky cotus ord. Dno Judlium nec non Dno Jurassore Bentsik, sibi adjunctis, quorum in facie quoque per nos sollenis Protestatio repetita exstitit) Campanam et Crucem elevavit. Haec dum, agerentur, Nobilissimus Clarissimus, Doctissimusque Vir, Dnus Admod. Rudus Alexander Antony tum in Fantsal et A. Fügöd ord. vrbi divini Ministrum egit, qui plane jam eodem tempore ex gutture sibi lethali morbo dum laboraret, de sui sanatione adhuc solicitus revalescendi media apud Medicos Cassovien. quaerens, turmae Campanam cum Cruce elevanti interjectum facere haud poterat. Judicis vices Pagen­sium sustinebat tum Mathias Tóth, cum adjuratis Martino et Georgio Havasionibus, Georgio Czerney, Stephano Kuzma etc. Erectionem Campanae insecuta est vicinorum haud exigua exultatio, plenis enim animis plaudebant, integris buccis insul­tabant, maledicebant nobis, convitiis inexplicabilibus proscin­dentes et ad inferna usque detrudentes nos. Hic jam miseri, quorum Evum intererat vulnere insanabili sauciati (?), quo nosmet vertamus; quidque occipiamus, media solatiorum ubi quaeramus, haud scientes, tam infelicissimi statui expositi ingenti animi dolore pressi ad innumeros pectoris gemitus devolvimur, atque non solum privatos, verum publicos quoque Plangores ad resonationem Oratorii usque intra preces Deo nostram causam deferendo solvimur. Et hodiedum cum Eccliae defensio aliunde non veniat, injurias nostras Christo Servatori, Egyháztörténeti Adattár. 8

Next

/
Thumbnails
Contents