Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

7. Lányi Illés véleménye a Concordia-könyvröl. (Zoványi Jenő)

tem seribit: Plane igitur de me ipso et de omnibus Actis et Scriptis, subjicio me judicio Pastorum in Ecclesiis omnibus amplectentibus confessionem, quae Augustae Carolo Imperá­tori exhibita est. Et ne videar quaerere ideam, nominatim volo esse Iudices Academias Tubingensem, Haffniensem, Mar­purgensem et Jenensem. Quod autem Semper optavi, ut de omnibus doctrinae membris curarent nostri re deliberata a praeeipuis Doctoribus edi commune scriptum, quod ad totam posteritatem de consensu piorum illustre et firmum esset testi­monium: idem nunc quoque opto. Provocat Philippus Melanchton ad Judicium Academias et nominatim Tubingensem. Nonne autem ex illa praeeipue ad opus Concordiae fuerunt Jac. Andreae et alii? Ne quid de ceteris dicam Academiis, quae partim scripserunt Librum Concordiae, partim subscripserunt. Et tarnen ne sie quidem satis fit Philippicis, si ita vocandi sunt, cum ab animo Philippi sint alienissimi. In praefatione Locorum Communium Ao. 1563. (1) vix 62 diebus ante mor­tem ita seribit: Non defugio judicia Ecclesiarum nostrarum, nam has censeo vere esse Ecclesiam Dei et vera animi pie­tate eas veneror, nec me ab eis sejungam, meaque dicta, scripta et facta earum judicio permitto. Saepe etiam optavi alios, qui antecellunt eruditione et judicio, communicato con­silio et collectis sententiis, de rebus ipsis et de formis loquendi gravi auetoritate tale aliquod opus condere, quod ordine praeeipuas materias doctrinae ecclesiasticae complec­teretur". Nonne haec omnia observata in Libro Concor­diae? VI. Necessitas ipsa postulet extare tale aliquod sym­bolicum scriptum propter eos, qui ad nullam unionis doctrinae formulám adstringi se patiuntur. Saltem ut liberius possint suas prodigiosas opiniones proponere et defendere, cum scan­dalo gravissimo bonorum. Hi certe dum Librum Concordiae defugiunt ipsissimam Ecclesiae purioris vocem defugiunt. Quid vero de his, qui Ecclesiam non audiunt, Christus pronunciet vid. Matth. 18. VII. Librum istum eo quoque nomine commendatum nobis habere et approbare debemus, quod postulet a nobis Magistratus bonus, pius, orthodoxus ac de toto Contubernio optime meritus. Cujus etiam curare est, ut pax et tranquilli­tas Ecclesiarum et Scholarum conservetur, gloria numinis divini illustretur, veritas ávo7roxpiTo? propagetur, et ad poste­ritatem transmittatur. Cur ego justa petenti non pareamus? 1. Pet. 3. Estote parati ad satisfaciendum omni petenti vos rationem ejus, quae in vobis est fidei et spei.

Next

/
Thumbnails
Contents