Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

7. Lányi Illés véleménye a Concordia-könyvröl. (Zoványi Jenő)

Objectiones. Habemus Corpus Doctrinae Philippi de omnibus capi­tibus Doctrinae. Nihil ergo opus Libro Concordiae? És. Imo vel propterea Libro hoc est opus, ut ex eo cognosca­mus locutiones quosdam Philippi inproprie, incommode et ambigue prolatas, dextre intelligere, formamque sanorum ver­borum observare, hoc enim ipse quoque Philippus desiderat, ut supra dictum, nec vult sua scripta opponi publicis et sym­bolicis Ecclesiae scriptis. 2-do. Plus vident oculi, quam oculus, ideo unius homi­nis scripta non sunt anteferenda Libro Concordiae, qui est vox verae Ecclesiae. Obj. 2. Potuimus hucusque Libro Concordiae carere et in posterum ? Rs. Negatur antecedens. Habuimus enim eum, licet non publice, sed privatim. Imo juxta normám illius docuimus. Idem quippe docet Simon Paulus, Avenarius, Selneccerus, Brentius, Vigandus, Heerbrandus, Hunnius, quos hactenus in manibus habuimus. 2- do. Caruimus quidem illo publice, sed satis incom­mode. Vidimus enim, quid turbarum dederit N. Maris (!), qui Librum istum Discordiae vocitabat. Qui si hic Liber fuis­set publice approbatus, nunquam eo impudentiae devenire ausus fuisset. 3- io. Nisi etiam deinceps in hanc Concordiae Formulám nunc consentiamus: nunquam stabilis erit in hoc coetu docen­tium concordia, sed Semper suspiciones et simultates locum habebunt. Obj. 3 At neque Civitates Montanae neque vicini Comi­tatus Librum Concordiae publice receperunt. Rs. Ilii nobis regulám non praescribunt, viderint, cur id faciunt, fortassis, quia Magistratus eorum hoc ab illis non flagitavit, quemad­modum a nobis. 2- do. Si quid hoc in negotio humana valere debet aucto­ritas, cur non sequimur potius exemplum celeberrimarum Grer­maniae Ecclesiarum et Rerumpublicarum. 3- io. Laudabilius est procedere, quam sequi. Nostro exemplo poterunt et viam ad imitationem excitari. Obj. 4. Si scripta Philippi censurae istius Libri Con­cordiae subjici debent, tamquam suspecta, excutientur e mani­bus juventutis et prorsus vilescent. Rs Minimé omnium, sed hoc solum sequetur legenda esse cum judicio et delectu, juxta praescriptum Libri Concordiae, qui est quasi publica

Next

/
Thumbnails
Contents