Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. III. Budapest 1904.

7. Lányi Illés véleménye a Concordia-könyvröl. (Zoványi Jenő)

LÁNI ILLÉS VÉLEMÉNYE A CONCORDIA-KÖNYVRŐL. Causae, propter quas non solum A. Confessio, verum etiam Liber Concordiae recipi et subscriptione approbari debeat, recitatae per Reverendum ac Clarissimum virum D. Eliam Lani publice in congregatione Dominorum Fratrum Martino­poli Ao. 1608. die 18-ta mensis Martii. I. Quia per omnia congruit cum A. Confessione et aliis receptis ab Ecclesia Symbolis Apostolico, Nicaeno, Athana­siano, Ephesino et Chalcedonensi. II. Quia est non unius privati hominis scriptura, sed publicum purioris Ecclesiae Symbolum gravissimorum theolo­gorum opera conscriptum, censura illustrium scholarum, aca­demiarum et ecclesiarum approbatum et unanimi consensu piorum. Electorum, Principum, Comitum, Baronum et Libera­rum Civitatum publicatum. III. Quia in A. Confessione non omnia fidei christianae capita sunt pertractata, sed ea ferme, quae Pontificiis oppo­nenda erant excepto articulo Baptismi et Coenae Domini; opus igitur erat de reliquis etiam doctrinae locis publicum et symbolicum extare scriptum, vel Librum Concordiae, qui oppo­neretur falsis fratribus Calvinianis, Flacianis, Antinomis, Syner­gistis, Majoristis etc. ad tollenda domestica dissidia et contro­versias praecipue a morte Lutheri excitatas per juniorem Crucigerum, Pezelium, Videbramum, Pallum, Crellium, item Flacium, Strigelium, Hemmingium etc. IV. Quia Liber Concordiae tradit D7roTU7rwa(.v TCOV ofiaivovctov XOYWV, formám sanorum verborum, rejectis interim et explosis locutionibus quorumdam daemonicolis (?), quae latibulum esse poterant multorum errorum. Ideoque in omnibus paene contro­versis articulis affirmativae sententiae opponit negativam. V. Ipse Philippus Melanchton aliquoties optabat, talem scriptum a praecipuis theologis adornari et in publicum edi. In responsione ad criminationes Staphyli non longe ante mor-

Next

/
Thumbnails
Contents