Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei
cionibus vero, ne affectibus indulsisse videaris, et non divinum, sed tuum privatum negotium agere dicaris, operám sedulo dato. Denique sensum scripturis non inferto, sed e scripturis petito, hoc est scripturam, per scripturam interpretator. 5. Catechesin tarn iuventuti, quam adultis, quisque diebus dominicis in quadragesima diligenter inculcato, et crebra examina instituito. 6. In spatio triennii auditores visitare, eorumque in doctrina coelesti profectum examinare, adhibito pro maiori auctoritate, uno atque altero magistratus politici servitore graviori, contendito. II. De ritibus sacramentalibus. 1. Accessuros ad coenam domini examinato, instituito, ac tum demum absolvito, et prorsus ignaros religionis, tantisper, dum aliquos fecerint progressus, ab usu eucharistiae arceto. Secreta confessionis non revelato, nec confitentem prodito. Gravi enim poena afficiendi sunt, qui secreta sibi credita produnt et ex enarratione alienorum delictorum voluptatem habent. Faciunt enim tales, ut conscientia coníitentis magis exasperetur, et ad desperationem adigatur. 2. Coenam sanctam singulis diebus dominicis et festis etiam, si qui uti velint, sicut Apológia confessionis Agustanae habet, Articuli de missa folio 200. pane non communi, seu fermentato, sed azymo more usitato ecclesiis reformatis administrato; a qua rudes tantorum mysteriorum, ut manifestis sceleribus (qualia sunt heluationes, maledicentiae, blasphemia, avaritia, obscenitas chartarum historiarum, pictarum, et alearum usus) ecclesiam Dei deformantes reiicito. Sanctum enim non dandum canibus, et nobilissima margarita non est obiicienda porcis. Laudatur merito Ambrosius, qui ne Theodosio imp. pepercit, ad sacram Domini coenam non admittens, priusquam poeniten. tiam magnae illius cladis égit, cuius auctor fűit. Et memorabij e est, quod Chrysostomus ait: Se potius corpus suum datur um