Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei

lacerandum turpissimis módis, quam ut sciens et volens, velit corpus et sangvinem Domini porrigere fiagitiosi homini, qui vivit absque poenitentia. 3. Minister communicaturus de mensa domini, vicini fratris opera utitor, non quod ex suis manibus sumens, in institu­tionem Christi peccet, sed ut maior sit reverentia sacramenti, et auditores ipsius exemplo ad Crebriorem eius usum inflam­mentur. Denique ut pontifica opinio de necessitate seipsum communicandi radicitus ex animis hominum extirpetur. Utrius­que enim moris et veteris ecclesiae, et repurgatarum extant exempla. 4. Baptismum infantibus quisque sobrius, sobriis ac piis compatribus, parente praesente, ac examinato in Catechesi, clare, distinete, et intelligibiliter recitantes lectiones ac preca­tiones administrato. Contemtores verbi Dei et sacramentorum idololatras, homicidas, scortatores, adulteros, fures, praedones, usuraries, blasphemos chartarum historiarum et alearum secta­tores, ab officio susceptorum repudiato. Nemo etiam baptistáé et compatris simul partes obito. Omnia enim decenter et ordine fieri debeant in ecclesia, in qua circa baptismum alius fit bap­tista, alius testis baptisatorum. 5. Infirmos sacramento coenae uti volentes, visitato: etiam eos, qui salutis suae negligentes fuere, fieri enim potest, ut tum resipiscant, sicut latro pendens in cruce. 6. Supplicio afficiendos, sicubi id incident, adito, erudito, et si resipiscant, etiam coenae Domini, ante torturam, participes facito. • III. De ritibus publicorum congressuum, non tarnen sacramen­talibus. 1. Psalmodias diebus sabbathi, Dominicis et pridie festorum solenniorum habeto.

Next

/
Thumbnails
Contents