Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVI. A felsőtrencséni ev. egyházmegyének az 1600. évi január 12-diki bittsei zsinaton kihirdetett törvényei
ÁG. HiTV. EV. ZB1NAT0K A BÉCSI BÉRE ELŐTT. 91 /. De doctrinae. I. Biblia sacra, quae promtuarium sunt, ex quo veritas doctrinae confirmatur, et contrarii errores refelluntur, quisque habeto, ac diurna nocturnaque manu versato: Unde magna dictorum sententiarum, ac exemplorum copiam, cuivis necessitati servientem comparato. Quibus carens, pretium eorum loco poenae deponito, eaque emito; secus faciens, a consortio fratrum eiicitor: dominus vero senior, vel sub constientia cuiuslibet, utrum ea habeat, inquirito, vel in congregatione Generali quisque illa exhibeto. 2. Quisque subscribito tribus symbolis, Apostolico, Nicaeno et Athanasii. Item Ephesino et Chalcedonensi, denique confessioni Augustanae cum eiusdem Apológia; Scepusiensium et Montanarum civitatum subscriptionem detrectans, et illis carens, in contubernium nostrum non recipitor. Augustanam vero confessionem quilibet comparato, diligenter legito, res ac verba eius, instar ungvium tuorum teneto, et in congregationibus aliquem articulum recitato. 3. Conciones ex pericopis evangeliorum et exemplarum in ecclesia receptis, habeto diebus dominicis duas, diebus festivis unam, in solennioribus feriis prima die tres, sequenti duas, postrema unam. Adventus domini tempore in aurora singulis septimanis ad minimum quatuor; profestis diebus ac praecipue in quadragesima, si frequentia potest haberi auditorum, duas singulis septimanis ad minimum, sumtis materiis concionum loco, tempori et personis audientium accomodis. Denique funebres in exequiis, commoda oblata occasione, et praesertim petentibus auditoribus. 4. Interpretationes sacras, seu conciones referto ad doctrinam, quae est verborum dogmatum confirmatio: ad institutionem in iustitia, quae est morum confirmatio; ad correctionem, quae est vitiorum reprehensio, tum ad consolationem, quae est constientiae curatio II. Tim. III. Róm. XV. In con-