Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIV. A lőcsei convent, 1597 (a Rhau János lőcsei rectoráltal Kalvinismussal vádolt Platner Antal lőcsei lelkész-megvizsgálása ügyében)
fessionis, cum confessione harum quinque liberarum ab antiquo coniunctarum civitatum, exhibita regi Ferdinando 1545. Sicut in praelectione utriusque articulus articulo corresponderet: unde apparuit, hanc ex illa esse desumtam, cum eademque congruere per omnia. Addita est praelectione et antithesis improbataque impia dogmata Calvinianorum. Flacianorum et aliorum. Peculiariter vero urgente summa necessitate harum ecclesiarum, ad declarationem articuli de incarnatione et persona Christi, qui in Confessione Augustana est tertius: in nostra vero quartus, lecta est sententia Lutheri, de omnipraesentia Christi secundum utramque naturam, ex scriptis praecipuis ipsius Elenchticis, ut ex libro contra Carolostattium, et reliquos coelestes prophetas, anno 25. edito: exconcione contra Schwermeros, anno sequente 26. proposita: ex libro Jiept pits anno 27. contra Zwinglium, Oecolampadium, et reliquos eorum complices evulgato: ex magna ipsius Confessione scripta anno 28. denique ex minori Confessione qua anno 44. non longe ante obitum suum, aeternuni valedixit omnibus pertinacibus magistratis sectae Zwinglianae. Haec lecta et audita sunt cum summa approbatione huius Confessionis Lutheri, omnium, qui subscripserunt. Addita est, et antithesis, qua damnata sunt omnia scripta et chartáé, tam occultorum, quam manifestorum Calvinistarum, ut in scepusio quidam sunt, in quibus mataeologi isti scurriliter et impie derident praetactam doctrinam Lutheri de omnipraesentia Christi, veri Dei et hominis, tanquam portentosam et vanam, recens a quibusdam theologis inventam: cum tarnen sit scripturae sacrae et veteris ecclesiae, et a Luthero iam anno 25. et sequentibus, usque ad beatum ipsius exitum constanter tradita. Deinde quoad decimum articulum utriusque confessionis declarationes eius sumtae sunt, non tantum ex praetactis scriptis elenchticis Lutheri, ut ea Philippus Melanchton nominat, sed etiam ex Germanico Tomo sanctissimi et illustrissimi principis, atque episcopi Georgii ab Anhalt approbato, et diligentissime ecclesiis commendato, insigni praefatione per D. Philippum Melanchtonem, anno 1555. In qua declaratione heroicus princeps, incredibili zelo approbat doctrinam ecclesiae et Lutheri, tam de persona, quam coena domini contra vero Zwinglianos et omnes sacramentarios, ut alienos ab ecclesia Dei, et haereticos, propter impia dogmata improbat, vitandosque diligenter censet. Specialia quod attinet: primo die ad finem primae sessionis cum fieret mentio honorifica Formuláé Concordiae anni 1580. D. pastor Leutschoviensis M. Antonius Platnerus, narravit históriám de Formula Concordiae, quomodo sit illa improbata,