Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIV. A lőcsei convent, 1597 (a Rhau János lőcsei rectoráltal Kalvinismussal vádolt Platner Antal lőcsei lelkész-megvizsgálása ügyében)
cum per D. Ruberum obtruderetur, a multis: nominatim a D. Benedicto Belsio et ab episcopo Tass, qui laudaverit ipsum pastorem Leutschoviensem, quod eam non sit amplexus. Ad hanc históriám respondi ego Severinus Sculteti, a meridie hora secunda: Primo mihi non totam esse notam, sed meminisse, quomodo Pilcius et Lamius ad mensam soceri mei arroserint eam, sigillatim Lamius citaverit in eam sententiam versus quosdam etc. De iisdem questus sum, quod hypocrisi, practicis et simulationibus suis imposuerint meo D. socero, ut et ipse inciperet eam taxare. Sed monitus per amicos de fraudibus ipsorum, diversum senserit, et hos impostores improbaverit. In eam sententiam allegavi scriptum eius, praefixum nostro examini: deinde marginalia, manu ipsius scripta in protestatione Pilcii, in quibus ipsum in tantum damnat, ut exemplo Lutheri in minori confessione pro eo nec orare velit. Hanc sententiam confirmarunt D. M. Nicolaus Erharti et D. M. Albertus Grawerus, história D. generosi Horvathi, de socero meo. Postea reprehendi pastorem Leutschoviensem, quod in causa religionis se ad episcopum referat ostendens: nos in religione per evangélium liberatos a potestate episcoporum, in corporalibus vero debere nos ipsis obedientiam, ut in decimis, cathedratico etc. In eanclem sententiam dixi quaedam sequenti die in praelectione 28. articuli Confessionis Augustanae. II. Cum eodem tempore a prandio D. pastor M. Antonius vellet se quasi excusare, cur Concordiae librum taxaverit, quod nimirum cum Augustana Confessione et corpore doctrinae pugnet. Légit ultra horam, quinque circiter rationes ex scripto fictitiorum Norimbergensium. Inter legendum identidem ego et assidentes concionatores, praesertim D. Ezechiel et M. Tröster, diximus esse mere Calvinianum scriptum, atque ideo non esse legendum ; sed ille petens, ut audiatur, deduxit lectionem usque ad finem. Post lectionem respondi in genere, esse multis nominibus Calvinianum, oppositum Confessioni Lutheri de omni praesentia Christi. Mane praelectae, iamque volui id refutare iuxta singulas causas. Sed dum hoc propono, moneor per assessores, ut quaeram iudicium synodi. Feci. Improbatum est ab omnibus, etiam ab ipso M. Antonio, et approbata sententia Lutheri. Maxime omnium vero M. Nicolaus Erharti, illas causas erudite syllogismis inclusas annihilavit. Cumque quaereret chartám M. Antonii, ego id commisi iudicio synodi: M. Antonius asserebat, se adquiescere: ideo cunctabatur in charta danda.