Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIII. A Lőcsére összehívott, de Eperjesre áthelyezett zsinat határozatai (dogmatikai kérdésekben) s a jelenvoltak névsora, 1597

78 THÚRY ETEIJE dicente, nec ex Politicis, nec ex Ecclesiasticis. Additae alicubi et antitheses, quibus improbati sunt errores Flacianorum et Calvinistarum. Facta est mentio, et alterius editionis Confes­sionis Augustanae et unanimiter agnitum, nec illum impro­bandum, modo intelligatur in sensu primae, et Uli non opponatur. IL Quia Confessioni tarn Augustanae, quam harum Civitatum multi Calvinistae subscribunt, quaesitum est unde petenda sit declaratio controversorum Articulorum ? Responsum est unani­miter, tarn a Politicis, quam Ecclesiasticis, quod non ex scrip­tis vel Flacianorum, vel Calvinistarum, Helveticorum, Heydel­bergensium vel Anhaltinorum modernorum etc. sed ex confes­sionibus et scriptis tarn Elenchticis, quam didacticis Lutheri et aliorum hunc Eliam tertium sincere sequentium, qua quidem in re Domini consistoriales se etiam ad subscriptiones supe­riorum aliquot synodorum, ut Art. 89. 90. 92. 94. III. Coeptum est agi De libello a Domino seniore, iussu superioris synodi conscripto, de mediis pacis et salutis harum ecclesiarum, sed quia quidam Politici, afferentes rationes pro babiles se excusarunt, et retulerunt ad totum Magistratum, conclusum est, ut libellus ille in singulis primo civitatibus pub­lice in curia legatur coram toto senatu, et communitate, prae­sentibus ipsis pastoribus, aut si ita videbitur, aliis quoque mi­nistris verbi : Deinde, ut singulae civitates de libello hoc, diligenter perlecto, censuram suam scripto comprehendant, et per legatos ad proximam politicorum congregationem, Casso­viae celebrandam mittant, in qua Dominus senior de tempore et loco synodi instituendae admoneatur, et in eadem synodo civitates respondeant ad media concordiae proposita, cum hac conditione, ut quicquid in synodo secundum verbum Dei et civitatum leges, et privilegia conclusum fuerit deinceps ratum habeatur. IV. Quia amissa Agna, in maximum periculum venimus, deli­beratum et conclusum est, ut per assiduas preces ecclesiae et poenitentiam veram, placetur tristissima ira Dei, quod ut facilius fiat, moniti sunt tarn ecclesiastici, quam politici, ut utrique in taxandis et abolendis scandalis, in officiis suis sint vigilantes et diligentes. Deinde ut legantur, et quoad eius fieri potest,

Next

/
Thumbnails
Contents