Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XIII. A Lőcsére összehívott, de Eperjesre áthelyezett zsinat határozatai (dogmatikai kérdésekben) s a jelenvoltak névsora, 1597

ÁG. H1TV. EV. ZSINATOK A BÉCSI BÉKE ELŐTT. 7!) aliis quoque commendentur et inculcentur scripta Lutheri, cum alia, tum de ordine politico, in primis vero de militia, et belle Turcico. V. Deliberatum de disciplina ecclesiastica, et conclusum, ut tarn politicus, quam ecclesiasticus magistratus, suo loco et officio, scandalis publicis se opponant, singulatim vero eccle­siastici, in scortatores, adulteros, potatores, usurarios etc. dili­genter animadvertant, et post unam atque alteram admonitionem T si non resipuerint, publice arguant, et ab usu sacramentorum arceant, praesertim si praeter ministrum verbi, magistratus quo­que ipsum de resipiscentia monuerit. VI. Moniti sunt tarn ministri verbi, quam praeceptores in scholis, ut in officiis suis sint diligentes, et maximé omnium Catechesin Lutheri aut Stöckelii, seu fundamenta religionis Christianae, iuventuti diligenter inculcent. Severinus Sculteti, pastor ecclesiae Bartphensis senior subscripsit. Thomas Thyrnaeus Wratislav ecclesiae Cassoviensis pastor subscripsit. Ezechiel Ilebsacherus, Eperiensis ecclesiae pastor. M. Georgius Troster, pastor ecclesiae Cibiniensis sub­scripsit. Georgius Florianus, pastor ecclesiae oppidi Nagy Sáros subscripsit. Ego Franciscus Vcdanius, minister verbi in ecclesia Ungarica Cassoviensis subscripsit. Joannes Mihalykó ecclesiastes hungaricus patriae suae Eperiesiensis subscripsit. Jacobus Grynaeus, minister ecclesiae Sclavonicorum, ut antea saepius, ita nunc quoque suo chirographo confirmat. Ego Fridericus Usrai, ecclesiae Eperiesiensis conciona­tor Germanorum subscribo. Georgius Rayecenus minister Slavorum apud Eperiesien­ses bona fide subscripsit. M. Conradus Gera, minister ecclesiae et rector scholae Bartphensis manu propria subscripsit. M. Albertus Graverus, scholae Cassoviensis rector sub­scripsit. M. Joannes Rhau, Lubecensis, scholae Leutschoviensis rector.

Next

/
Thumbnails
Contents