Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596
menta panis et vini observentur, non porrigatur, nisi panis axymus, non communis vel duplex. Nec in manus participandi, sed recta in os, quia Salvator inquit: Edité, bibite ex hoc omnes, iuxta illud Matth. 26. Marc. 14. Luk. 22. 1. Cor. 11. 14. Missa sine communicantibus non celebretur, nec in administratione sacramentorum, tam coenae dominae, quam baptismi, aliter quam vernacula lingva dicatur, et canatur, eaque clare et distinete, ut omnes audiant, iuxta illud 1. Cor. 14: Malo in ecclesia quinque verba loqui, ut intelligant, quam decem millia verborum lingva. Item, quod latét ignotum est, ignoti nulla cupido. Esai. 55. et 59. cap. 15. Ceremóniáé conformiter in ecclesia peragantur, ordine, decenter et rite. Hostia neque supra caput elevetur, neque versa facie populo monstretur. Canon missae intermittatur. Praefatio canatur. Consecrationes aboleantur, ut sunt: aquae, cerae, candelarum, pernarum ; quibus etiam finnt incantamenta, veneficia et infinita mala aboleantur, per civilem et spirituálém magistratum sacrificia impia et ethnica; patrocinia sanctorum circumgestationem imaginis crucifixi die paschatos, pulsus campanarum adversus tempestates et his similia magistratus tollat. 16. Lectiones evangeliorum, et epistolarum dominicalium observentur, quia et captui auditorum haec ratio servit, et plus ea aedificatur, quam peregrinis lectionibus, et ignotis voculis. Evolvant autem pastores simpliciores probatissimorum authorum scripta, ne seipsos involvant, et tandem ecclesias turbent. Obscurus aliquis si occurrerit sensus, ad consistorium deferatur, vel communicetur cum candido aliquo fratre, ad fugiendos errores. 17. Superstitiosa festa abrogentur, et in ecclesiis repurgatis sancita serventur, propter verbum Dei, et sacramentorum usum, communesque preces, et gratiarum actiones, quibus diebus plerumque correspondent históriáé: festum nativitatis cumduobus sequentibus diebus: circumcisionis, Epiphaniae, Conversionis Pauli apostoli, purificationis Mariae, Matthiae apostoli, annunciationis Mariae, Coenae Domini,passionis Domini, Paschae, cum