Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XII. Murányi és Kishonti czikkek, 1596

10. Debet etiam quilibet intentus esse in semet ipsum, ut quod alios docet, ipse faciat, nec aliis praedicans, ipse repro­bus fiat, ut Paulus hortatur. 1. Cor. 9. 1. Tim. 3. 2. Tim. 2. et Cynicus : Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Et apostolus : Ut exemplar sit gregis, quo seipsum, et alios, qui audiunt, salvos faciat. Quare vita eorum sit conformis doctrinae. Ideo evitabunt studiose levitates, offendicula, et maximé lusus foliorum, tesserarum, pyramidum, bibitionem sublimati in tabernis publicis, ubi fit cum magno detrimento et scandalo auditorum extraneorum et domesticorum, iuxta illud : fugite id quod inebriat. Eph. 5. 11. Ethnici asseverant, honestum habitum in foro gestare, decorem designare animi : Igitur in administrandis, et dispen­sandis sacris ad altare, modeste, pie. sancte, et in timore Dei non pannosus, sed vestibus ad sacra deputatis indutus, propter decorem astare debet. Ita enim colamus Deum, ut illi placeamus cum reverentia et religione. quia Deus ignis consumens est. Ebr. 12. Deut. 4. 12. Cum hoc tempore praecipua sit controversia de sacra­mento coenae a Calvinistis et Zwinglianis orta, unde magna dissidia et distractiones animorum, et periculosa offendicula oriuntur, singuli nostrum conformiter et unanimiter amplectimus et docemus, nec non tuemur TÓ cpijtoy, seu simplicem sententiam verborum coenae de vera et reali praesentia, et exhibitione veri corporis et sangvinis Christi, dignis et indignis, iuxta Confessionem Augustanam, et ecclesiam apostolicam : sumunt boni, sumunt mali, sorte tarnen inaequali. Hac ratione ab errore tuti, nec alios errare facimus, et mutuo charitatis affectu, tan­quam sincere in unitatem doctrinae consentientes, eo magis sumus devincti. Eph. 4. In charitate studentes unitatem Spi­ritus sanctus secus sentientes et docentes non toleramus, nec suscipimus in hanc fraternitatem. Erroneis doctoribus ante tempus erit obviandum. 13. Coenae ad minis tratio, et Christi instituo non mutitetur, neque mutetur, vel addendo, vel auferendo aliquod, sed ele-

Next

/
Thumbnails
Contents