Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - X. Az árvamegyei lelkészeknek egyházaik védelmezésére írott törvényei, 1595
X. Az árvavármegyei lelkészeknek egyházaik védelmezésére írt törvényei 1595. évből. Leges eontubernii ministrorum in comitatu arvensi ecclesiis praesidentium anno 159ő. 1. Cum nulla politia sine bona convenienti ordine et sine legibus laudabilem formám retinere queat, et Paulus iubeat decenter omnia et ordine fieri in ecclesia nobis quoque tametsi numero paucis huc (így!) summa ope enitendum est, ut quisque suo loco ea dicat et faciat, quibus ministerium sacrum exornari glória Dei ampliari et salus multorum promoveri possit. 2. Príma autem et praecipua cura omnibus erjt, ut ea discamus, quae verbo Dei consona, utriusque testamenti libris comprehensa ac declarata, tum aliorum doctorum ortodoxorum scriptis, tum interpraetationi Lutheri, confessione item Augustana et formula Concordiae. Juniores, et iudicio nondum confirmato a scriptis helveticorum in articulis controversis abstineant. 3. Diebus dominicis, aliisque sanctorum festis per ecclesias repurgatas celebrari solitis usitatae illae etiam olim in ecclesia recepta pericope evangelistarum et epistolarum publice praelegantur, et pro captu ex aedificatione populi explicentur. 4 Qui diebus festis possunt habere conciones, matériám tempori, loco personisque accommodatam auditoribus proponant. 5. Funebres conciunculae, quoties fert commoda occasio, et postulant auditores, habeantur. 6. Etsi propter certas causas binae haberi nequeunt dominicis diebus conciones, catachesis tarnen omnino diligenter catechumenis inculcetur, quam fidei Christianae summám, paucis et perspicuis verbis contineat. In oppidis tarnen omnino binae significentur, vel certe loco alterius catechesis habeatur. 7. Ne sanctum detur canibus, ii qui polluti sunt manifestis flagitiis, primum admoveantur semel atque iterum, si non resipuerint, indicentur magistratui; si nec tunc quidem a sancta coena arceantur tantisper, dum ad cor redeant, et indubitata emendationis signa ostendent. 8. Caveatur sedulo, ne privati adfectus admisceantur negotio religionis, ne nostrum magis privatum, quam divinum censeamus agere negotium. 9. Ritus et ceremóniáé, quoad eius fieri posse, maxime in omnibus ministerii partibus retineantur, eadem cum ceremoniis vicinarum ecclesiarum et montanarum civitatum. Etsi