Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - X. Az árvamegyei lelkészeknek egyházaik védelmezésére írott törvényei, 1595

enim dissonantia ceremoniarum consentientium fidei non salvat nec salvare debeat, tarnen res ipsa decet. Frequenter ex diversitate rituum in ecclesia sparguntur semina dissensionum, et praebetur adversariis verae doctrinae cavillorum et sugilla­tionum occasio. 10. De casibus nuptialibus, qui frequenter incidunt, danda opera, ut nobis omnibus conveniat, praecipue in gradi­bus consangvinitatis et affinitatis. Gradus autem illiciti cen­seantur üli, quos illicitos censet ecclesia, apud nos intra trium graduum nefas contrahere nuptias, sed in quarto demum et ulterioribus. 11. Anticipantes carnali coniunctione legitimam copulam, nemo confirmare praesumat, nisi prius irrogata poena pro gravitate delecti a magistratu tarn politico, quam ecclesiastico ut ceteri timorem habeant. Minister violator huius constitu­tionis mulctetur. Quando vero aliqui designato flagitio cum constupratio profugiunt in alios comitatus, aut poloniam, quod sit frequenter, indicetur per seniorem magistratui, ut etrahan­tur, et ordinario ministro obedientiam praestent. 12. Sine intimatione, ad minimum binas eorum, qui contrahunt matrimonium, nemo copulet, ut praecaveantur scan­dala, quae emergere saepe solent. 13. Per dies adventus Domini, et per quadragesimam ex veteri instituto ecclesiae, et decori bonique ordinis causa non permittant nuptias, nisi casus diversum svadeat, et magistratus auctoritas accedat. 14. Proemia laboris nemo avaré exigat, ne sugillandi ministerii praebeatur causa, neque per arestam sacram, ut vocat quisquam exigat debita (exceptis introductionibus. quae sine periculo diferri possunt) sed imploretur magistratus suffra­gium ad compellendos ingratos, et debitum solvere tergiver­santes. 15. Si implicatur casus, quam ut per unum tantum mi­nistrum expediri commode possit, inciderit, reservetur exami­nandus et discutiendus per totum contubernium, imploreturque eam si ita ferat necessitas consilium et auxilium a supremo communitate huius magistratu, et a vicino presbytero. 16. Diebus pro festis ad minimum semel canatur in templo litánia, et fiant publicae preces, singulares et iam instituantur preces, quoties peculiaris impendet necessitas. 17. Stati conventus intra decursum anni habeantur ter diebus, quos ipsa necessitas praescripserit, in quibus discu­tiantur casus, si qui emerserunt, et tractetur de aliis rebus piis et necessariis.

Next

/
Thumbnails
Contents