Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

V. Secundum quam declarationem minimé suspectam concedo tandem et hoc, quod orális manducatio a dignis pariter et indignis fiat. Nach welcher unverdächtigen 1 Erklärung ich endlich auch diss zugebe, dass die Mündliche Messung beydes von würdigen und Undwürdig 2 gesehe. M. J. Mylius scholae Leutschoviensis rector scribsit Eperies 6. octobris 1593. Post singulos fere hosce articulos, inter locutiones factae sunt in quibus Mylio obiectum, cur non directe respondeat, sed ambagibus utatur, et verba Lutheri et aliorum bona in sententiam Calvinianam trahat? Sed frustra, illo suis utente effugiis. In 5- articulo seorsim a seniore rogatus, cur omiserit necessariam particulam ? zu einem pfand und Versicherung der Aufferstehung unserer Leiber von den Todten. Eam enim esse distinctivam, qua orthodoxi suam sententiam discernunt ab opinione eruditiorum sacramentariorum, qui negant verum corpus ad hoc dari in coena, ut sit pignus obsignans fidem nostram etc. Et citavit dictum Cyrilli in Joannem : Et ego resuscitabo 3 eum, ego. id est corpus meum, quod comeditur, resuscitabo eum : ego inquit, qui homo factus sum, per meum carnem, in novissimo die comedentes resuscitabo. Ad haec respondit Mylius, se hoc non oppugnare posse et addit. Iussus addere, negat sibi calamum ad manum suam aptum in promptu esse. De hinc iussus recitare sententiam suam de persona Christi, respondit ! se de ea interrogatum iri non putasse, sibi indicatum a civibus suis, ut tantum de coena suam exponat sententiam. Ad haec senior, imo inquit, heri praelecti publice utrique articuli et tibi traditi, ut de utrisque scripto tuam sen­tentiam exponeres. Hac occasione repetit denuo clara voce lectionem articuli senior, de persona Christi, tarn affirmativorum, quam negati­vorum. Ac in singulis fere interrogatur Mylius, ut diserte et categorice respondeat, de singulis, an eos probet vel improbet. Mylius quosdam manifeste non impugnat, quosdam vero praesertim in negativa sententia eludit, et directe approbare recusat. Insuper vult audire iudicia de confessione sua iam recitata in articulo de coena, an habeant, quod iure in ea carpent et quid sit illud. Senior urget iterum ut categorice respondeat, probetne articulos, vel non; longam disputationem de singulis momentis et phrasibus ambiguis ipsius confessionis in praesentia intuitu 1 unverdaechtlichen ; — 2 unwürdigen ; — 3 suscitabo.

Next

/
Thumbnails
Contents