Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

vero impios sumeré corpus Christi sacramentaliter ore. Faber contendebat tantum esse duplicem in coena, sacramentalem et spirituálém. Sed respondit senior: etiam orthodoxos quosdam duplicem ponere, sed nomine sacramentalis intelligere, non nudi panis, sed cum pane substantialis corporis Christi, et hanc esse Communem piis et impiis. Idem Faber produxit dictum Augustini: Judas sumsit panem domini, non panem dominum. Respondit senior: Augustinum se ipsum declarare, quod per panem Domini non intelligit nudum panem absente corpore Christi; sed simul quoque corpus Christi, cum alibi asserit expressis verbis : Judam bonum corpus Domini sumsisse. Et quia iam vesperascebat, nihil amplius ea die est actum, sed singuli redierunt ad sua hospitia. Acta sequentis diei, qui fűit 6. octobris post preces matutinas et auditam lectionem psalmi in templo. Hora septima ex templo in parochiam ventum. Ibi prae­missa precatione acta praecedentis diei senior paucis expe­divit. Postea M. Mylium allocutus nomine synodi commonefecit, ut ad publice lectos articulos sibique exhibitos, iam respon­deat, quid de illis sentiat. Mylius respondet, se huius rei esse memorem, et sententiam suam de propositis articulis iudica­turum. Sed se hoc facere velle, cum cautela (mein recht, inquit. wird vorbehalten) in primis de persona Christi et coena Domini. Quod igitur articulum de persona Christi: audistis, inquit, heri me dicere, si annotata mea adessent, ante trien­nium fere dictata, probaturum me, quod omnia ex Luthero, Philippo, et Brentio desumserim. Senior: ergo 1 vellem inquit, acta praesentis synodi in instanti diligenter conscripta propter certas rationes. Quia acta prioris synodi Bartphae celebratae D. Mylius male fide contra D. seniorem piae memoriae, con­scripserat et publicaverat. Mylius purgare se conatur D. Jacobus Wagnerus contra testatur, se in margine annotasse discrepan­tiam. Senior ad rem redit, et urget, ut Mylius suam sententiam de articulis propositis scripto exhibeat. Mylius de coena tantum responsurum significat. Senior M. Mannus et alii testantur, ei pridie iniunctum esse, ut ad utrosque articulos respondeat, tarn de persona Christi, quam de coena. Politici itidem, de utroque categoricum responsum audire cupiunt. Tandem Mylius suum iudicium de coena ex aoxoYpa'fw suo in latina et germanica lingva, sicut ipsius fuerat recitat. Ego.

Next

/
Thumbnails
Contents