Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

Luthero, tanquam patre et praeceptore acceperit: ideoque scripta huius viri ex Lutheri monumentis declaranda, ac iuxta eius confessiones accipienda esse. Cumque inter alia etiam de reali communicatione idio­matum ageretur, eamque ut verbo Dei consentaneam M. Sau­terus urgeret: respondit M. Platnerus, etiam Philippum in corpore doctrinae non statuere realem, sed verbalem. Sed cum porrigeretur ei is liber, et aliquot fólia vertisset, non potuit id in Philippo ostendi. Imo senior Philippum diserte scribere in controversia Stancari et Muskuli affirmabat, hanc doctrinam non esse inanem sed certamen de rebus maximis. Mylius infert: uiium et idem esse communicationein realem et physicam, cumque. Philippus haue manifeste reiieiat, sequi inde euni improbare et realem, Responsum est ei : falsum esse, quod iem sint realis et physica communicatio. In divinitate tres personae distinetae sunt realiter, sed non essentialiter. Sic in aliis rebus dominis multa sunt realia, quae tarnen non sunt physica. Praeterea cum M. Sauterus in enumeratione erroruni Mylii pergeret ventum, est ad locum, ubi Mylius asserit, naturas in Christo ut esse distinetas, ita et distinete agere. Cumque M. Platnerus diceret haec vera esse : si enim, dicebat, in unione personali naturae sunt, manentque distinetae, necesse est om­nino. ut distinete agant. Respondit ille : verissimum esse, quod naturae sint et maneant distinetae : sed quod propterea etiam distinete agant, id verum non esse. Ita enim Leoném 10. epi­stola ad Flavianum scribere : quod quaelibet forma in Christo agat, quod suum est, cum communicatione alterius : praeterea hoc modo tolli unionem. Perinde enim esse, ac si duo asseres conglutinentur, qui uniti nihil invicem sibi communicent. In hac congerie errorum cum Mylius identidem quareret xpYjocpŐYsta et tempus elaberetur indignantibus, propterea qui­busdam politicis, tandem senior, facto silentio, quaerebat ex M. Mylio : lmin velit respondere ad quasdam quaestiones et articulos, ex quibus facile coniiei possit a quibusvis, cuius sit in religione sententiae ? respondit, quod nolit, quia non habet in commissione a suis dominis, ut se subiieiat tali examini. Senior quaerit suffragia politicorum, an non teneatur reddere rationem fidei, iuxta sententiam Petri, etiamsi non habeat man­dátum a magistratu '? Responderunt unanimiter : omnino id eum praestare debere. Addidit Bruno : idem ei a magistratu Leutscho­viensi esse iniunetum, ut veram rationem reddat confessionis suae in synodo. Mylius contra adhuc tergiversatur addita alia ratione : quod senior defecerit a corpore doctrinae et confessione

Next

/
Thumbnails
Contents