Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

harum civitatum subscriptione Formuláé Concordiae, ideo se examini ipsius subiectum esse nolle. Senior assurgens, protestatur solenniter, quod obiectum tantum crimen ferre nec velit, nec possit et apud Mylium instat, ut id quod dixit, calamo etiam confirmet, cumque ali­quamdiu adhuc cunctaretur, tandem urgente illo seribit sequen­tia verba. R. Dominus Severinus senior ecclesiarum in quinque civitatibus, subseribens Formuláé Concordiae secessionem fecit ab ecclesiis coniunctis, Agustanam Confessionem et corpus doctrinae Philippi amplectentibus. M. Joannes Mylius, rector scholae Leutschoviensis. Respondit senior: Se Formuláé Concordiae in ordinatione sub seripsisse, a nemine coactum, nec circumventum errore aut ignorantia vel rerum, vel phrasium in utroque libro tani corpore doctrinae, quam concordiae comprehensarum : se enim diligenter semel atque iterum addita et precatione, praetactos libros a principio usque ad finem legisse, nec reperisse pugnan­tiam ullam, excepto uno loco, nempe definitioni liberi arbitrii, in locis communibus, quam nec ipse 1 Strigelius in disputatione Vinariensi cum Flacio voluerit defendere tanquam orthodoxam, et ipsum Philippum in articulis Bavaricis longe aliter loqui de libertate voluntatis humanae: ideoque se subscriptione illa Formuláé Concordiae per gratiam Dei et stare, et deinceps stare velle. His dictis, proponit senior M. Mylio utrumque librum sua manu ubique in margine notatum, instans (urgentibus et peten­tibus idem et aliis) ut quia seniorem defectionis reum agat, ostendat, ubi Formula Concordiae diserepet a corpore doctrinae: ostendat vel unum saltem locum. Cum vero ille ne attingere quidem vellet libros, tandem prorupit in haec verba: Tarnen alii etiam hic praesto sunt, qui hanc cum Mylio sententiam tuerentur, assurgant et errores in Formula Concordiae pugnantes cum corpore doctrinae ostendant. Sed qui assurgeret, et se cum Mylio coniungeret, erat nemo. Cum igitur nulluni praesi­dium in iis, qui aderant, inveniret Mylius, prorupit in haec verba: Tarnen inquit, ipsi etiam Jesuitae et alii, liunc librum improbant. Sed hoc argumentum maximo omnium risu est solutum. Nihilominus pergens ille produxit libelluni a seniore recens editum de communicatione idiomatum indeque apostasias eum convincere conatus est? maximé vero taxavit phrasin pag. 218. 1 nec ipse defendat, nec ipse Strigelius.

Next

/
Thumbnails
Contents