Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

lórum debeat legi publice, an vero civitatenses prius 1 referre velint gravamina, si quae haberent, cum non in sua privata adsint persona, sed publico nomine ablegati a magistratibus et ecclesiis suis. Respondent politici: se confessionis harum civitatum iterandae 2 gratia potissimum venisse: gravamina vero habere nulla. Senior hic Leutschoviensium expressam facit mentionem, esse sibi nonnulla, de querela ipsorum relata: interrogat igitur eos seorsim, an non habeant, quod in medium proponant ? Tacentibus reliquis legatis, Bruno surgit et meminit ac­torum synodi Bartphae celebratae, D. Martino Wagnero, piae memóriáé seniore: cui interfuit M. Johannes Mylius, cumque ibi se quibusdam dictis suspectum fecerit, exinde apud Leutscho­viensium cives, et passim alibi, pro Calvinista haberi ceperit. 3 Hac suspicione ut se purgaret, a magistratu Leutschoviensi, esse tarn ipsi, quam reliquis legatis impositum. Respondit M. Mylius, se ablegatum ad praesentem hunc synodum, ut experiatur, an qui sint prodituri, qui ipsum erroris alicuius essent arguituri. Addidit senior, se quoque coniecturas quasdam et querelas de erroribus Mylii vidisse et audisse. Hic inter loquentibus aliis, pastor Leutschoviensis ludi rectoris sui quasi defensionem suscepturus, significat, se optare ut producantur argumenta, quibus M. Mylius Calvinismi con­vinci possit. Surgit itaque D. pastor Epperiensis M. Samuel Sauterus praefatusque veniam Leutschoviensi pastori litem familiärem intendit. Ac primo lectis literis, quas anno 9l. 4 30. April. Ad ministerium Leutschoviense de annotatis Mylii erreneis dederat, queritur D. M. Antonium Platnerum ad eas nihil respondisse ; eam rem suspicione probabili non carere. Dominus pastor Leutschoviensis excusans se, respondit M. Sámuelem responsum in literis non flagitasse, ideoque cum collegis tacuisse: idque ex consilio Domini Sturmii, qui a M. Platnero monitus, rem ita se habere annuit. His missis pergit M. Samuel, et producto libello annota­tionum M. Mylii légit ex ordine ex multis aliquot tantum apho­rismos, nempe sequentes: I. In glorificatione humana natura ornata est excellenti­glória, immortalitate, conspectu doctrinae essentiae, laetitia et aliis donis numero et gradibus omnium beatorum dona super­antibus. II. Nec infinita idiomata naturae divinae in humanam 1 primo; — 2 iterandi; — 3 coeperit; — * 1591.

Next

/
Thumbnails
Contents