Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

naturam transfusa sunt: alias discrimen creatoris et creaturae in persona Christi aboletur: nostra cum Deo coniunctio perit, et Christus fráter noster et mediator esse desinit. III. Divina natura morbos incurabiles uno verbo sanat, mortuos resuscitat, ventis et mari imperat, quinque hominum millia, quinque panibus cibat, mortem Lazari absentis videt, cogitationes pharisaeorum, et discipulorum cernit, ac alia mi­randa opera soli Deo competentia efficit. Humana autem ab omnibus conspicitur, esurit, sitit, dolet et alias afflictiones humanae naturae proprius sentit. Atque haec duarum in per­sona Christi naturarum distinctio, nequidem per glorificationem, ut nonnulli somniant, est sublata. IV. Sicut humanitás dignissima hac unione divinam na­turam non reddidit infirmam: ita nec natura divina humani­tatem omnipotentem effecit. V. Communicationem maiestatis divinae realem statuere est invehere confusionem naturarum. VI. Christus secundum divinitatem et humanitatem sédet ad dexteram Dei. VII. Verbum naturam humanam sibi uniendo, eam non fecit omnipotentem aut immensam. IIX. Caro Christi vivificat ratione officii seu meríti. IX. Christum in nescio quem Prothea transformant ii, qui dicunt: corpus ipsius locale et illocale, visibile et invisi­bile esse. X. Caro Christi omnipotens dici non potest, nisi duplex omnipotentia statuatur: alia carnis acquisita alia X078 essen­tialis. XI. Divina Christi natura multa operatur in illis, ubi humanitás eius re ipsa et essentialiter non adest. XII. Humanitas Christi non est re ipsa facta omnipotens omnisciens omni praesens. XIII. Maiestas omnipraesentiae hominis Christi, quam ipse ubiquitatem vocat, est doctrina fictitia et orthodoxae eccle­siae ignota. XIV. Lutherus in ecclesiastica postilla seribit: ex Christo non esse faciendum hominem omnipotentem. XV. Naturae ut sunt distinctae: ita distincte agunt. Dum hi errores Mylii ordine ei praeleguntur, 1 multa a multis nitro citroque non servato ordine, dicta sunt in eam sententiam, quod essent alieni a confessioni Augustana, et harum civitatum. Senior de primis aliquot quaesivit: an 1 ei praelegerentur ordine.

Next

/
Thumbnails
Contents