Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

neque quicquam aliud ante prandiúm actum. Auspicamur ergo acta synodi huius a sessione secunda, ubi electus senior, praemissa brevi ad modum de oratione admonitione inchoavit officium ab invocatione nominis divini. De hinc praemissa alia commonefactione, ut reverendi et prudentissimi praesentis 2 domini, patiantur se regi solo verbo patefacto, iuxta dictum Psalmi 119. Lucerna pedibus meis verbum tuum : non affectibus, nec nuda sapientia humana. Quaerit ex iisdem, praesertem politicis. Nun quae haberent gravamina, sive casus, sive ecclesiasticos et scholasticos. sive forenses, se daturum, una cum reliquis operám, ut auxiliante Deo, si qui possint discuti, discutiantur: si vero futuri ita graves, ut dedici 3 non possint, se eos Deo commendaturos. Respondent politici per legatum Cassoviensem, se una cum ecclesiis suis in confessione sua D(omino) FERDINANDO Imp(eratori) Anno 48. 4 exhibita per gratiam Dei constanter perseverare. et perseveraturos esse, tanquam in confessione, ex verbo Dei desumta et orthodoxa. Senior laudat hanc politicorum constantiam, simul indicans, hos ipsos articulos iussu harum quinque liberarum civitatum a D(omino) Leonharto Stöckelio sanctae memóriáé conscriptos, ut summám, et quasi extractum Confessionis Augustanae olim Anno 30. CAROLO V. Imp(eratori) exhibitae. Indicat simul, qua occasione dicti, articuli FERDINANDO Imp(eratori) ab his curtatibus fuerint exhibiti. Quia enim, inquit, Anabaptistáé et sacramentarii, passim tum oberrabant, et irrepebant venerunt apud Ferdinandum in suspicionem hae quoque civitates et ecclesiae, quasi ab Augustana Confessione quae tum permitte­batur plerisque ecclesiis libera, secessionem facerent, amplec­tendo dogmata hominum fanaticorum. Hac suspicione, ut se civitates liberarent, hos articulos imperátori exhibuerunt, et simul retulerunt se ad Confessionem Augustanam in qua eccle­siae orthodoxae diserte seiungunt se a Zwinglianis, inter alia hac potissimum clausula decimo articulo addita: Et improbant secus docentes: ut tum orant Argentinenses, ac etiam num liodie sunt Tigurini et reliqui Helvetii. Quare declarationem articulorum controversorum in Confessione Augustanae, et harum civitatum sumendam esse non ex scriptis Calvini, Pezelii, et ceterorum sacramentariorum: sed ex verbo Dei, et scriptis ac confessionibus Lutheri, et reliquorum cum hoc viro consen­tientium. His dictis quaerit porro senior, an confessio horum articu­2 Hiányzik ; — 3 decidi; — 4 1548.

Next

/
Thumbnails
Contents