Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VII. Eperjesi zsinat 1593 (a Kalvinizmussal vádolt Mylius János lőcsei rector vizsgálata ügyében)

Ego Laurentius Malachovszky, fater hoc meo chiro­grapho, me suscepisse articulos muranenses, ut decet ad bonum virum omnia, quae in articulis per divina complectun­tur servare. Confortet me altissimus. Amen. Ego Albertus Ranoy, promitto sub fide mea, articulos hos servaturum, et obedientiam praestiturum, hoc meo chiro­grapho confirmavi manu propria. (Acta religionaria protestantium in Hungária. Tomus III. kéziratgyűjteményből, a Magyar Nemzeti Múzeumból.) VII. Eperjesi zsinat. 1 1593. október 5, 6. Acta synodi Epperiensis in Hungária, quinto et sexto die octobris anni 1593. celebratae. Qua veritatis historicae fide, acta colloquii neoburgici cum Bipontinis instituti retulit Hospinianus: eadem in descri­bendis Actis synodi Epperiensis in Hungária celebratae versatur: Punica scilicet sive Graeca, statum controversiae minus dextre informáns: argumenta partium disceptantium minus candide recitans: nihil non denique monens, quod nostris orthodoxis­theologis, cumprimis autem Severino Sculteti Bartphensis eccle­siae pastori, et quinque liberatum civitatum superioris Hungáriáé, oppidique Sáros seniori, quovis modo praeiudicare Joannis vero Mylii Calvinistae, scholae Leutschoviensis rectoris causam fidemque perditissimam commendare possit. Nos bona fide recitabimus acta huius synodi, et lectori iudicium relinquemus. Acta secundae sessionis die 5. octobris, ab hora 1. pomeridiana, usque ad sextam ferme sive ipsam vesperam. Prima sessio et tempus antemeridianum Universum fűit impensum electioni senioris quinque liberarum civitatum supe­rioris Ungariae, Severini Sculteti Bartphensis ecclesiae pastoris, 1 Ezen zsinat actái két példányban vannak meg a Magyar Nemzeti Múzeumban. Jelen közlemény szövegét az 1196. Quart. Lat. jelzésű col­lectioból adjuk, s jegyzetben megjelölvén a 2059. III. Fol. Lat. variáns lectio eltéréseit.

Next

/
Thumbnails
Contents