Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.
1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - VI. Murányi czikkek, 1590 idejéből
VI. Murányi czikkek 1590. körül való évből. Articuli fratrum, sub inspectione tractus Muraniensis. Julius Liber Baro in Herberstein, hatt diese nachfolgende Artickel mit seinen angebornen Insiegel bekraefftiget, und sich Ihnen mit einen Christlichen gemüth unterschrieben,, manu propria. Laudetur Deus optimus maximus, pro hoc summo beneficio evangelii nobis dato et revelato, per X070V zs dsa, denum quoque repurgati per organon eius, nempe Lutherum piae memóriáé. Is idem dignetur nos quoque in hac repurgata doctrina conservare, ut cultus divinus praestetur, ordo euangelicus interge conservetur siquidem et ego sum amator verbi divini et boni ordinis. Igitur quoque his articulis propria manu subscribo, et confirmaturum et ore, et corde polliceor. Actum Anno 1590. 10. februarii iuxta vetus Calend. Stephanus Csetneky m. p. Articuli quidam a reverendo domino Cypriano Friedt, sacrae romanae cesareae regiaeque maiestatis concionatore in arce Murány, nec non eiusdem tractus subscriptorum pastorum electo superintendente, praefatis pastoribus illic propositi, et ab iisdem recepti, atque a magnifico domino Melchiore Maschko a Niederlays, sacrae romanae cesareae regiaeque maiestatis capitaneo ac provisore in arce Murány innato sigillo confirmati. Quandoquidem inter nos, et in ecclesiis nostris non parva morum et doctrinae ac ceremoniarum discrepantia fuit, ita, ut auditorum animi confusi sint, nescientes cui assentiendum sit necessario, (videlicet propter Calvinianorum, Arianorum et varias sectas) reverendum dominum virum, Cyprianum Friedt, romanae, cesareae regiaeque maiestatis militum in arce Murány pastorem, in superintendentem nostrum, consensu praefati domini Melchioris Maschko capitanei eiusdem loci, firma voluntate et auctoritate elegimus, ac inter nos, sequentes articulos Verbo Dei consentientes, unanimiter composuimus, et ad aequalitatem et conformitatem in ecclesiis nostris eosque servandos, sancte promisimus, etiam praedictum magnificum dominum Melchiorem Maschko exoravimus, ut nos in his articulis contra imperitum vulgus in his locis tueretur, eosque in evidentius huius rei testimonium innati sui sigilli appressione