Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

2. Somogyi Péter naplója. 1557—1558. (Stromp László.) Kétrészben. Elmondja Oláh Miklós esztergomi érsek alatt Pozsonyban, Nagyszombatban, Znióváralján átszenvedett fogságát és vallatását és majd meg kiszabadulását .

Pontifices, episcopi eorumque successores minimé rebelles pos­sent corripere aut infideles ad Religionem reducere. Huc praeterea allegat longam históriám Constantini imperatoris et Sylvestri pontificis. De baptismo Caesari impartiendo, a quo primitus concessa sunt pontificibus Romanis horumque successo­ribus tanta bona. Nunc vero, inquit, nostri imperatores, Reges, principesque vix exiguum pagum prebent Ecclesiasticis, nedűm tanta beneficia. His ommissis transiit paulinus ad ecclesiae atque divinae scripturae authoritatem, utra sit altera potior? Cui brevibus, scripturae authoritatem allego, qua ecclesia catho­lica regitur, in quo Paulinus minimé consentit tum quia Ecclesia scripturam interpretatur, tum quod ecclesia prior sit ipsa Scriptura. Nonum capitulum. Et si, inquam, prior sit Ecclesia, quam scripta scriptura, quam Moises Propheta longo post tempore in Ecclia con­scripsit, tarnen inde non sequitur, quia Semper ecclesia divina Regabatur scriptura, sicut hi vestri equi ab Auriga reguntur. Ille vero suam mordicam sententiam retinet tanquam Appollinis oraculum. Sic igitur nobis inter transeundum conferentibus apropinquamus Tyrnaviae. Ingressi igitur parrochiam dni Nico­laj, parrochi Tyrnaviensis, paulinus ad suas divertit aedes. Hinc visus a dno Nicoiao parrocho, jungit pie dextram, salvus inquam sis mi petre, frater in Chro dilecte, gaudeo vehementer te vivum incolumemque ad nos descendisse, nam jam pridem tua moribunda fama inter nos passim obrepebat. Sic igitur illius exhillaratus dictis Amicis, ingredior hypocaustum ianitorum, ille vero per pincernam cibum ac potum jubet prestare, hinc contemplatur vincula dura, turba scholasticorum irruens in me mirabunda, inter quos complures olim mei charissimi comparu­ere discipuli, astantes coram me quasi gemebundi, quos rursus et ego tristi intueor vulta, hi allato obsonio edi in conspectu eorum, hinc ad studia sua divertunt in ludum literarium. A prandio vero quasi hora tertia adventant precursores Praesidis, nunctiantes jam jam ingressurum presulem, culina instruitur Regali luxu, hypocausta passim tepefiunt, ingressus Primas actutum mensa exornatur, dapesque asiaticae a dapiferis excipiuntur. Hinc magistro curiae in hypocausto janitorum mensa sternitur, quo accersitus, quasi invitus assideo mensae.

Next

/
Thumbnails
Contents