Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. II. Budapest 1903.

1. Ág. hitv. ev. zsinatok a bécsi béke előtt. (Thury Elemér) - XVIII. A gömöri ág. hitv. ev. contuberniumnak az 1604 april 28-án Rozsnyón tartott conventjén megállapított törvényei (az egyházi tan, élet és fegyelem dolgában, aláírásokkal)

coniugia impedire, nisi adsint causae graves et probabiles. Clandestina autem sponsalia absque piorum parentum consensu, sunt prohibita. 2. Virgini intra annum XV. et iuveni intra XXL sit prohibitum, quia in coniugio iusta aetas requiritur. 3. Gradus consangvinitatis in quantum fieri potest viten­tur, connubia autem intra quartum gradum inclusive prohi­beantur, tarn in consangvinetate, quam in affinitate. 4. Novi coniuges ante solennitatem nuptiarum de more in duabus septimanis proclamentur, propter preces et errores vitandos; veniant et ad confessionem in octiduo postea, in qua examinentur, priusquam coenam Domini participent. 5. Copulatio ante promulgatione fieri non debet, nec eadem nocturnis temporibus, sed horis vespertinarum precum pera­gatur. Choreae fiant honestae et de die, non ad multam noctem, idque cum consensu senatus idem. 6. Concubitus illiciti ante nuptias facti, a magistratu utroque puniantur pubLice, ut ceteri timorem habeant, pietas­que, et honestas cum castitate servetur, Nuptiae in Quadra­gesima non celebrentur, neque in Adventu. 7. Aduiteri, scortatores, desertores, et alii scelerati in vicinioribus locis non ferantur, et propter talia scelera alibi eiectos nemo in hac fraternitate suscipiat. Ordo VI. De vita doctorum et auditorum. 1. Quilibet fratrum sit intentus in vicinum suum, et si deprehendit eum peccare aliquid, fraterne intra se et ipsum admoneat, ut resipiscat, nec eum diffamet coram plebeis; sit et quilibet intentus in semet ipsum ne alios doceat, et ipse reprobus fiat, sed sit typus fidelium. Evitet levitates, offendi­cula, lusum filiorum, tesserarum, pyramidum ebrietatem. Eph. V. 2. Pastores suae vocationis opera facientes, non sese admisceant alienis, nec exerceant mercaturam, alienam vec­turam, cauponam, nec in tabernis compotationibus indulgendo plebeis sese nimis familiäres reddant. 3. Nemo ministrorum falcem in alienam messem mittat, baptisando, copulando, introducendo sponsas, vel puerperas, sed si quid fieri oportet, fiat cum legitimi pastoris permis­sione. 4. Die Epiphaiiiorum pastores cum cruce non circum­eant, siquidem est superstitiosum. Pastores autem cum suis

Next

/
Thumbnails
Contents